Psalmus LV. Deprecatorius
PSALMUS LV. DEPRECATORIUS.
VERSIO VULGATA.
In finem, 1. Pro populo, qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. I Reg., xxi, 10.
Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans tribulavit me.
Conculcaverunt me inimici mei tota die ; quoniam multi bellantes adversum me.
Ab altitudine diei timebo ; ego vero in te sperabo.
In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi ; non timebo quid faciat mihi caro. VERSIO S. HIERONYMI.
Victori, pro columba muta, eo quod procul abierit David humilis et simplex, quando tenuerunt eum Allophyli (a) in Geth.
Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo : tota die pugnans tribulavit me.
Conculcaverunt me insidiatores (a) mei tota die : multi enim qui pugnant contra me altissime.
Quacumque die territus fuero : ego in te confidam.
In Deo laudabo verbum ejus, in Deo speravi : non timebo quid faciat caro mihi. 1. Pro populo, qui a sanctis (a sanctuario) longe factus est : quod forte accommodatus fuerit Psalmus populo inter gentes exuti tempore captivitatis ; at Hier. pro columba muta ; quod initium notæ cantilenæ. In tituli inscriptionem : ad rei memoriam : hæc autem verba habet Hebr. hic et in quatuor Psalmis sequentibus : qua de re vide titulum Psalmi xv. Allophyli in Geth : Philisthæi sub rege Achis, I Reg., xxi, 10. Vide titulum Psalmi xxxiii de eodem argumento conscripti.
Conculcavit me homo : Saul scilicet.
- Multi bellantes... ab altitudine : Hier. altissime. Tanquam ab excelso loco me oppugnant ; hæc ad tertium vers. pertinent. Ad quartum vero, quacumque die timebo ; Hier. in te sperabo : neque eo secius confidam tibi tot inter errores.
In Deo laudabo sermones meos : sensus obvius : in sermonibus meis id unum laudabo, quod ad Deum referantur ; at planius Hier. In Deo laudabo verbum ejus, Deum laudabo propter verbum suum.
(a) Var. : Palæstini. — (b) [ Hebr. decantatores.]
Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum, in malum.
Inhabitabunt et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt.
Sicut sustinuerunt animam meam, 8. pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.
Deus, 9. vitam meam annuntiavi tibi : posuisti lacrymas meas in conspectu tuo.
Sicut et in promissione tua. : 10. Tunc convertentur inimici mei retrorsum.
In quacumque die invocavero te ; ecce cognovi quoniam Deus meus es.
In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem : in Deo speravi ; non timebo quid faciat mihi homo.
In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam laudationes tibi.
Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu : ut placeam coram Deo in lumine viventium. Tota. die sermonibus me affligebant : contra me omnes cogitationes eorum in malum.
Congregabuntur abscondite, plantas meas (a) observabunt : exspectantes animam meam.
Quia nullus est salvus in eis ; in furore populos detrahet (b) Deus.
Secretiora mea (c) numerasti : pone lacrymam meam in conspectu tuo ; sed non in narratione tua.
Tunc convertentur inimici mei retrorsum, in quacumque die invocavero : hoc scio quia Deus meus es.
In Deo laudabo verbum : in Domino prædicabo (d) sermonem.
In Deo speravi : non timebo quid faciat homo mihi.
In me sunt, Deus, vota tua : reddam gratiarum actiones tibi.
Quia eripuisti (e) animam meam de morte, et pedes meos de lapsu : ut ambulem coram Deo in lumine viventium. 6. Verba mea execrabantur : Hier. sermonibus me affligebant.
Inhabitabunt et abscondent : Hier. congregabuntur abscondite. Calcaneum meum observabunt . · insidiose agent serpentis instar, de quo scriptum est : Et tu insidiaberis calcaneo ejus, Genes., in, IB. Sicut sustinuerunt : Hier. expectantes animam meam, vitæ meæ insidiantes.
Pro nihilo salvos facies . · Hier. quia nullus est salvus in eis, nulla eis ab ira tua salus. Populos confringes : populos dejicies, ô Deus ; vox Deus, ad vers. 8 revocanda, Hier.
Vitam meam annuntiavi tibi : Hebr. fugam meam numerasti. Nosti quoties ad fugam adactus sum. Posuisti lacrymas meas... ingentis solatii est quod flentem respiciat : neque id tantum, sed addendum istud, sicut et in promissione tua. Nonne et in libro tuo ? Hebr. supple, Posuisti lacrymas meas, quod est non tantum considerantis, sed etiam studiose numerantis, et sæpe reminiscentis, ne usquam excidant animo.
In me sunt, Deus, vota tua : vota tibi nuncupavi. Quæ, abundat. Reddam laudationes : Hier. gratiarum actiones, vota nuncupata reddam.
(a) Var. : Ipsi [ Hebr. calcaneos meos.]— (b) Detrahe, Deus. — (c) [ Hebr. motum meum.] — (d) Laudabo. — (e) Liberasti.
Chapter 61 of 153