Psalmus LXX. Deprecatorius et consolatorius
PSALMUS LXX. DEPRECATORIUS ET CONSOLATORIUS.
David senex, Absalomo rebellante, auxilium Dei quod ab ineunte ætate sæpius expertus est, nec in fine sibi defuturum sperat. Nota vers. 9, 18.
VERSIO VULGATA.
Psalmus David. 1. Filiorum Jonadab, et priorum captivorum.
In te, Domine, speravi, non confundar in æternum : 2. in justitia tua libera me, et eripe me. VERSIO S. HIERONYMI.
In te, Domine, speravi, non confundar in æternum (a) . In justitia tua. erue me, et li- 1. Filiorum Jonadab : de quibus Jerem., xxxv. Hunc titulum sic refert et exponit Hier. Epist, ad Paulin. de lnstit. monachi : « Filii Jonadab et eorum qui primi in captivitatem ducti sunt, qui in tabernaculis habitantes, ad extremum propter irruptionem Chaldæorum exercitus Hierosolymam intrare compulsi, hanc primam captivitatem sustinuisse dicuntur ; quod post solitudinis libertatem, urbe, quasi carcere sint reclusi, ut est apud Jerem., xxxv, 1 i. Cæterum in Hebræo nullus est titulus, neque quidquam in textu, quod ad Rechabitas eorumque patrem Jonadabum proprio pertineat : quem tamen Psalmum ad divinam misericordiam impe-
(a) Var. : [ Hebr. in sæculum.]
Inclina ad me aurem tuam, et salva me.
- Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias.
Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu.
Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui :
Quoniam tu es patientia mea, Domine : Domine, spes mea a juventute mea.
In te confirmatus sum ex utero : de ventre matris meæ tu es protector meus.
In te cantatio mea semper : 7. tanquam prodigium factus sum multis, et tu adjutor fortis.
Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam.
Ne projicias me in tempore senectutis : cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
Quia dixerunt inimici mei mihi : et qui custodiebant animam 1 bera me : inclina ad me aurem tuam, et salva me.
Esto mihi robustum habitaculum, ut ingrediar jugiter ; præcepisti ut salvares me : quia petra mea, et fortitudo mea es tu.
Deus meus, salva me de manu impii, de manu iniqui et nocentis.
Quia tu es expectatio mea ; Domine Deus, fiducia mea ab adolescentia mea.
A te sustentatus sum ex utero, de ventre matris meæ tu es protector meus : in te laus mea semper (a).
Quasi portentum factus sum multis, et tu spes mea fortissima (b).
Impleatur os meum laude tua : tota die magnitudine tua.
Ne projicias me in tempore senectutis, cum defecerit (c) fortitudo mea, ne derelinquas me.
Quia dixerunt inimici mei mihi : et qui observabant ani- trandam per id tempus decantatum, eo quod necessitate compulsi, a patriis institutis deflexisse viderentur, haud absimile vero est. »
In Deum protectorem, deest Hier. : nisi forte idem est cum loco munito sitque Vulgata versio duplex. Addit autem Hier. : Ut ingrediar jugiter : tu mihi non modo tutum, sed etiam continuum refugium, ac semper patens. Addit et Hebr. : Præcepisti servare me ; tanta tibi est cura salutis meæ, ut de me tuendo mandata dederis angelis tuis : Angelis enim suis mandavit de te, Psal. xc, 11.
Patientia mea : Hier. expectatio.
Confirmatus . · Hier. sustentatus, te nitor. De ventre matris meæ protector.. : extractor. Hebr. avulsor, tu mihi obstetricis loco : per te matris meæ faustus partus fuit ; jam inde a nativitate tuas in manus sum depositus : sic Psal. xxi, 10. Cantatio ; Hier. laus.
Tanquam prodigium... in me obstupuerunt, cum viderent tot inusitatos vitæ meæ casus, tantumque regem ab omnibus repente destitutum. Vide præf. cap. viii, num. 41.
Ut cantem gloriam tuum : desunt Hier.
d. Cum defecerit virtus mea : Hier. : fortitudo mea. En senes confectis corporis animique viribus quale sibi auxilium parare debeant.
- Inimici mei mihi : de me. Qui custodiebant animam meam : Hier. qui obser-
(a) Var. : Jugiter. — (b) Fortissime. — (c) [ Al. defuerit.]
meam, consilium fecerunt in unum,
Dicentes : Deus dereliquit eum, persequimini, et comprehendite eum : quia non est qui eripiat.
Deus, ne elongeris a me : Deus meus, in auxilium meum respice.
Confundantur, et deficiant detrahentes animæ meæ : operiantur confusione et pudore qui quærunt mala mihi.
Ego autem semper sperabo : et adjiciam super omnem laudem tuam.
Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum.
Quoniam non cognovi litteraturam, 16. introibo in potentias Domini : Domine, memorabor justitiæ tuæ solius.
Deus, docuisti me a juventute mea : et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
Et usque in senectam et senium, Deus : ne derelinquas me,
Donec annuntiem brachium tuum mam meam, inierunt consilium pariter,
Dicentes : Deus dereliquit eum, persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eruat.
Deus, ne elongeris a me : Deus meus, in (a) auxilium meum festina.
Confundantur, et - (b) consumantur adversarii animæ meæ : operiantur opprobrio et confusione, qui quærunt malum mihi.
Ego autem jugiter expectabo ; et adjiciam super omnes laudationes tuas (c) .
Os meum narrabit justitiam tuam, tota die salutare tuum ; quia non cognovi litteraturas.
Ingrediar in fortitudine (d) Domini Dei : recordabor justitiæ tuæ solius.
Deus, docuisti me ab adolescentia mea, et usque nunc annuntiabo mirabilia tua.
Et insuper usque in (e) senectutem et canos, Deus, ne derelinquas me.
Donec annuntiem brachium vabant, etc, qui insidiabantur vitæ meæ. Consilium fecerunt : convocato Achitophel et aliis, sacrificii obtentu, II Reg., xv, 12. Dicebant sequentia.
Deus dereliquit eum, ut adulterum et homicidam : agite, opportunum tempus est. Persequimini... non est qui eripiat. Hoc erat consilium Achitophel, II Reg., xvii, 1 : Consurgens persequar David hac nocte : et irruens super eum... percutiam regem desolatum, etc.
Detrahentes animæ meæ : Hier. adversarii.
Adjiciam super omnem laudem tuam : novis te in dies laudibus cumulabo.
Justitiam tuam : qua me ab impiis ac perfidis vindicasti. Litteraturam : Hebr. numerationem, numerum mirabilium tuorum. Quia mox dixerat : Os meum annuntiabit justitiam tuam et salutare tuum : nunc se agnoscit tantæ rei imparem, nec posse recensere innumerabilia Dei beneficia : sic Psal. xxxix, 6, Theodor.
Introibo in potentias Domini : Hier. ingrediar in fortitudine Domini Dei : ev ίυνχστε'ι*. Septuaginta. Error in Vulg. ut videtur. ; Nota verborum connexionem : primum annuntiabo justitias et misericordiam tuam : tum agnoscit id esse supra vires suas : introibo tamen, inquit, te duce et auctore, in hæc inscrutabilia.
(a) Var. : Ad. — (b) Deest et. — (c) Omnem laudem tuam. — (d) Fortitudines. — (e) Insuper et usque ad.
generationi omni, quæ ventura est,
Potentiam tuam, 19. et justitiam tuam, Deus, usque in altissima, quæ fecisti magnalia : Deus, quis similis tibi ?
Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas : et conversus vivificasti me, et de abyssis terræ iterum reduxisti me.
Multiplicasti magnificentiam tuam : et conversus consolatus es me.
Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam : Deus, psallam tibi in cithara, Sanctus Israel.
Exultabunt labia mea cum cantavero tibi : et anima mea, quam redemisti.
Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam : cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi. tuum generationi, cunctisque qui venturi sunt, fortitudines tuas (a) ,
Et justitiam tuam, Deus, usque in excelsum ; quanta fecisti magnalia : Deus, quis similis tibi ?
Qui (b) ostendisti mihi tribulationes plurimas et malas ; (c) conversus vivificabis nos, et de abyssis terræ rursum educes nos.
Multiplicabis magnitudinem meam, et conversus consolaberis me.
Ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam, Deus meus ; cantabo (d) tibi in cithara, Sancte Israel.
Laudabunt labia mea cum cantavero (e) tibi, et anima mea quam redemisti.
Insuper et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam : quia confusi sunt et dehonestati, quærentes malum mihi. 19. Justitiam tuam... usque in altissima... aliter Hier. annuntiabo justitiam tuam usque in excelsum : exaltabo eam ; mox : quanta fecisti magnalia, etc.
Quantas ostendisti... vivificasti me... reduxisti me : Hier. Qui ostendisti... vivificabis nos... educes nos : Pro multitudine malorum, bona cumulatim in nos conferes.
Multiplicasti... consolatus es... Hier. Multiplicabis ; consolaberis.
Vasis psalmi ; Hebr. instrumento nablio, instrumentis musicis, raeuet, Græce, vas et instrumentum. Sanctus Israel ; Hier. sancte.
(a) Var. : Fortitudinem tuam. — (b) Quia. — (c) Et. — (d) [ Hebr, psallam.] — (e) [ Hebr. psallero.]
Chapter 75 of 153