Psalmus LIII. Moralis
PSALMUS LIII. MORALIS.
Deus suorum custos et vindex.
VERSIO VULGATA.
In finem, 1. in carminibus intellectus David.
Cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos ? (I Regi., xxiii, 19, et xxvi, 1).
Deus, in nomine tuo salvum me fac : et in virtute tua judica me.
Deus, exaudi orationem meam : ■ auribus percipe verba oris mei.
Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam : et non proposuerunt Deum ante conspectum suum..
Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ.
Averte mala inimicis meis : et in veritate tua disperde illos. VERSIO S. HIERONYMI.
Victori in Psalmis, eruditio David ; quando venerunt Ziphæi, et dixerunt Saul : Nonne David absconditus est apud nos ?
Deus, in nomine tuo salva me, et in fortitudine tua, ulciscere me.
Deus, exaudi orationem meam ; auribus percipe verba oris mei.
Quia alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt (a) Deum in conspectu
SUO. SEMPER.
Ecce Deus auxiliabitur (b) mihi ; Dominus sustentans animam meam.
Redde (c) malum insidiatoribus (d) meis ; in veritate tua disperde eos. 5. Alieni : id est hostes. Chald. legit, superbi : Zedim pro Zarim, apice immutato.
- Averte mala : Hier. redde malum.
(a) Var. : Posuerunt. — (b) Auxiliator. — (c) [ Al. redde.] — (d) [ Hebr. decantatoribus.]
Voluntarie sacrificabo tibi : et confitebor nomini tuo, Domine : quoniam bonum est.
Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus. Voluntario sacrificabo tibi ; confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est (a).
Quoniam ex omni tribulatione liberavit me, et inimicos meos vidit oculus meus. (a) Var. : Deest est.
Chapter 59 of 153