Psalmus LVII. Moralis
PSALMUS LVII. MORALIS, INCREPATOR IUS.
In assentores Saulis.
VERSIO VULGATA.
In finem, 1. Ne disperdas David in tituli inscriptionem.
Si vere utique justitiam loquimini : recta judicate, filii hominum.
Etenim in corde iniquitates operamini : in terra injustitias manus vestræ concinnant. VERSIO S. HIERONYMI.
Victori, ut non disperdas David humilem et simplicem.
Si vere utique justitiam loquimini : recta judicate, filii hominum.
Etenim in corde iniquitates operamini in terra : iniquitates manus vestræ appendunt (a) . 2. Si vere... Sensus Vulgatæ planus, quem sequitur Hier. Invehitur autem gravissime in eos, qui de justitia multa et præclara locuti, eam contemnunt in judiciis ; at Hebr. eodem fere sensu, sed vehementius : Num vero, ô congregatio, justitiam loquimini ? num recta judicatis, filii hominum ! Cum enim videat vix ullum esse justitiæ in tota civitate locum, non singulares homines, sed universam congregationem appellat ; quasi diceret : Cur vobis justitia in ore est 1 cur inane tantum nomen ejus ?
- In corde... non tantum cogitatis iniqua, sed opere completis.
(a) Var. : Manuum vestrarum appendite.
Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero : locuti sunt falsa.
Furor illis secundum similitudinem serpentis : sicut aspidis surdæ, et obturantis aures suas,
Quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum : molas leonum confringet Dominus.
Ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens : intendit arcum suum donec infirmentur.
Sicut cera, quæ fluit, auferentur : supercecidit ignis : et non viderunt solem.
Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum : sicut viventes, sic in ira absorbet eos.
Lætabitur justus cum viderit vindictam : manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Alienati sunt peccatores a vulva : erraverunt ab utero loquentes mendacium.
Furor eorum sicut furor (a) serpentis ; sicut reguli surdi obturantis aurem suam.
Ut non audiat vocem murmurantium, · nec incantatoris incantationes callidas.
Deus, excute dentes eorum ex ore eorum : molares leonum confringe, Domine.
Dissolvantur quasi aquæ quæ defluunt : intendit arcum suum (b) donec conterantur.
Quasi vermis tabefactus pertranseant (c) quasi abortivum mulieris quod non vidit (d) solem.
Antequam crescant spinæ vestræ in rhamnum : quasi viventes, quasi in ira tempestas rapiet eos.
Lætabitur justus cum viderit ultionem : pedes suos lavabit in sanguine impii. 4. Alienati sunt peccatores a vulva : ab ipsa nativitate errant, pessimis exemplis et præceptis instituti.
Furor : alii, venenum. Secundum similitudinem serpentis : Hebr. veneni serpentis, venenata lingua, venenatus ipse halitus ipsum aerem inficit ; corrupta omnia.
Quæ non exaudiet : Hier. ut non audiat, etc. Comparatio ducta ex vulgari opinione. Ne audire quidem volunt quod eos possit a scelere revocare. Incantantis sapienter : ex artis occultis, id enim est sapienter, secundum Hebræos.
Conteret : Hier. excute. Molas leonum : dentes molares, vim hominum crudelium.
intendit arcum suum : Deus scilicet.
Sicut cera... Hier. quasi vermis tabefactus, etc. Supercecidit... Hier. quasi abortivum mulieris, etc. In Vulgata autem, ignis intelligendus, ira Dei qua impii consumantur.
Priusquam intelligerent : antequam crescant, etc. Totus versus ex Hier. Priusquam malitia vestra mihi noceat, tunc cum vigere incipit, dissipabitur.
Manus suas lavabit : tinget : in sanguine peccatoris : ulciscendo eum : Hier. pedes suos, procuratis hostium cadaveribus, in suo sanguine volutatis : tanta erit ultio. Totum autem hoc idem est, ac si diceret : Lætabitur impiorum interitu. Sic Psal. lxvii, 24 : Ut intingatur pes tuus in sanguine : quod ait non illudens peccatori, sed divinæ providentiæ cernens effectus, Theodor.
(a) Var. : Sicut similitudo furoris. — (b) Intendet [ Hebr. sagittam suam.] — (c) [ At. pertranseat.] — (d) Videt.
- Et dicet homo : Si utique est fructus justo : utique est Deus judicans eos in terra.
(a) Var. : Dicat. Et dicet (a) homo : Vere est fructus justo ; vere est Deus judicans in terra. PSALMUS LVIII. DEPRECATORIUS : PROPHETICUS.
VERSIO VULGATA.
In finem, 1. Ne disperdas, David in tituli inscriptionem, quando misit Saul, et custodivit domum ejus, ut eum interficeret. I Reg., xix, 11.
Eripe me de inimicis meis, Deus meus : et ab insurgentibus in me libera me.
Eripe me de operantibus iniquitatem : et de viris sanguinum salva me.
Quia ecce ceperunt animam meam : irruerunt in me fortes.
Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine : sine iniquitate cucurri, et direxi.
Exurge in occursum meum, et vide : et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel.
Intende ad visitandas omnes gentes : non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem.
- Convertentur ad vesperam, et VERSIO S. HIERONYMI.
Victori, ut non disperdas David humilem et simplicem, quando misit Saul, et custodierunt domum, ut occiderent (a) eum.
Erue me de inimicis meis, Deus (b) meus, et a resistentibus mihi protege me.
Libera me ab operariis iniquitatis, et a viris sanguinum salva me.
Quia ecce insidiati sunt animæ meæ, congregantur adversus me fortissimi (c) absque iniquitate mea, et absque peccato meo, Domine.
Non egi inique ; et illi currunt ( (d) et præparantur : surge (e) ex adverso pro me, et respice.
Et tu, Domine Deus exercituum, Deus Israel, evigila ut visites omnes gentes : non miserearis universis qui operantur iniquitatem. Semper.
Revertantur ad vesperam, et (f) 4. Ceperunt... Hier. insidiati sunt animæ meæ. Irruerunt : idem : congregantur.
Neque iniquitas... supple, ulla est. Cucurri, et direxi ad æquum gressus meos ; at Hier. de inimicis : illi currunt et præparantur, accingunt se ut me subvertant.
Exurge in occursum meum : Hier. ex adverso pro me. Omnes gentes : non in me tantum intende, sed in omnes oppressos, quacumque terrarum ; id enim te decet orbis universi judicem : sic decet calamitosos, ex ipso miseriæ suæ sensu, pro omnibus æque laborantibus, supplicare.
Convertentur : Hier. revertantur, percussores quos mihi Saul summiserat,.
(a) Var. : Occideret. — (b) [ Hebr. Domine.] — (c) [ Hebr. crudelissimi.] — (d) [ Al. cucurrerunt.] — (e) [ Hebr. expergiscere.] — (f) Deest et.
famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem.
Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum : quoniam quis audivit ?
Et tu, Domine, deridebis eos : ad nihilum deduces omnes gentes.
Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es :
Deus meus, misericordia ejus præveniet me.
Deus ostendet mihi super inimicos meos, ne occidas eos : nequando obliviscantur populi mei.
Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine.
- Delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua.
Et de execratione et mendacio annuntiabuntur 14. in consumma- latrent ut canes (a), et circumeant (b) civitatem.
Ecce loquuntur (c) in ore suo, gladii in labiis eorum : quasi nemo audiat.
Tu autem, Domine, deridebis eos ; subsannabis omnes gentes.
Fortitudinem meam ad te servabo : quoniam tu, Deus, elevatur meus.
Dei mei misericordia (d) præveniet me ; Deus ostendet mihi insidiatores meos (e) ,
Ne occidas eos, ne forte obliviscantur populi mei : disperge eos in fortitudine tua et destrue eos, protector noster, Domine.
In peccato oris sui, in sermone (f) labiorum suorum, et capiantur in superbia sua ; maledictionem et mendacium narrantes. tanquam canes amissa præda. Famem patientur : Hier. latrent. Circuibunt civitatem : ut me deprehendant.
Loquentur : petent, interrogabunt quoscumque occurrentes. Quin audivit ? ubi lateat David. Et gladius in labiis eorum. Hæc voce sanguinaria ab omnibus quærent.
Ad nihilum deduces : Hier. subsannabis. ' Omnes gentes : videtur Saul Davidi gentiles submisisse satellites, qualis forte Doeg Idumæus et lingua et manu promptus atque ad cædem instructus, de quo vide in Psal. li.
Fortitudinem meam ad te custodiam : in te mea est fortitudo. Non ad me, sed ad te : quia in exercendis virtutibus, tibi laudes refero semper, non meis viribus, Comm. Hier.
Ostendet mihi super inimicos : Hier. ostendet mihi insidiatores meos , idest, ostendet mihi judicium suum occultum de ipsis, quod tale est, ut sequitur, nempe ne occidas eos : duret eorum supplicium. Nequando obliviscantur populi mei : pluraliter in recto ; ut popularibus meis documento sint et exemplo. Prophetice, christiani divinæ ultionis oblivisci non possunt, dum Judæi excidio suo superstites, et ubique vagi, pœnam suam et pariter in testimonium eloquia divina circumierunt : August. et alii passim. Disperge illos : vagos, qualis Cain.
Delictum oris eorum : Hier. in peccato oris sui, etc, supple : disperge eos. Dispergantur propter peccata oris sui ; propter insanas illas et impias adversum me vociferationes, quod et Judæis et inimicis Davidis congruit. Et de execratione et mendacio : his sceleribus convicti annuntiabitur, omnibus innotescent : at Hier. maledictionem et mendacium narrantes ; quasi diceret : Nihil nisi maledicta et mendacia in ore habent.
(a) Var. : Ut canis. — (b) [ Al. circuibunt.] — (c) Loquentur. — (d) Deus misericordia mea. — (e) In insidiatoribus [ Hebr. decantatoribus] meis. — (f) Peccato oris sui sermone.
tione : in ira consummationis, et non erunt.
Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ.
Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem.
Ipsi dispergentur ad manducandum : si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exultabo mane misericordiam tuam.
Quia factus es susceptor meus, et refugium meum, in die tribulationis meæ.
- Adjutor meus tibi psallam, quia Deus susceptor meus es : Deus meus, misericordia mea. Consume in furore, consume ut non subsistant : et scient (a) quoniam Deus dominator (b) Jacob, in finibus terræ. Semper.
Convertentur (c) ad vesperam, et (d) latrent ut canes (e) , et circumeant civitatem.
Ipsi vagabuntur ut comedant, et cum saturati non fuerint, murmurabunt.
Ego autem cantabo imperium tuum, et laudabo mane misericordiam tuam.
Quoniam factus es fortitudo mea, et refugium in die tribulationis meæ.
Virtutem meam tibi cantabo (f) ; quoniam Deus adjutor meus, Deus misericordia mea. 14. In consummatione... Hier. consume in furore, consume, etc.
Convertentur : revertantur... latrent, ut supra 7. Repetitur autem ille versus ad inculcandum inimicorum furorem, ac Dei liberatoris beneficium.
Dispergentur ; Hier. vagabuntur ad manducandum, prædæ avidi discurrent undique.
Exultabo : prædicabo cum gaudio. Mane : recte, cum noctu fugerit, I Reg., xix, 12.
Deus meus, misericordia mea : Hebr. Deus misericordiæ meæ, vel Deus misericors meus, qui totus bonitas, totus misericordia est.
(a) Var. : Sciant. — (b) Dominatur [ Al. dominabitur.] — (c) Et convertantur. — (d) Deest et. — (e) Canis. — (f) [ Hebr. fortitudo mea, tibi psallam.]
Chapter 63 of 153