Psalmus LX. Eucharisticus
PSALMUS LX. EUCHARISTICUS.
Dei bonitatem expertus, certa jam spe eam implorat.
VERSIO VULGATA.
In finem, 1. In hymnis David·
Exaudi, Deus, deprecationem meam : intende orationi meæ.
A finibus terræ ad te clamavi : dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me.
Deduxisti me, 4. quia factus es spes mea : turris fortitudinis a facie inimici.
Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula : protegar in velamento alarum tuarum.
Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam : dedisti hæ- VERSIO S. HIERONYMI.
Victori in Psalmis David.
Exaudi, Deus, laudationem meam : intende orationi meæ.
De novissimo terræ ad te clamabo, cum triste fuerit cor meum.
Cum fortis elevabitur adversum me, tu eris ductor meus.
Fuisti (a) spes mea : turris munitissima a facie inimici.
Habitabo (b) in tabernaculo tuo jugiter ; sperabo in protectione alarum tuarum. Semper.
Tu enim, Deus, exaudisti orationem meam : dedisti hæreditas 3. A finibus terræ... clamavi ; a tam longinquo spatio ; ab extremo angulo terræ sanctæ, procul a tabernaculo tuo, et tamen me audiebas : nam cum omnino deficerem : in petra exaltasti me ; qua et in altum erigerer, et firmo pede consisterem.
- Dedisti hæreditatem : regnum et domum quam Deus Davidi stabilivit, II Reg., vii, 7.
(a) Var. : Quoniam fuisti. — (b) [ Hebr. peregrinabo.]
reditatem timentibus nomen tuum.
Dies super dies regis adjicies : annos ejus usque in diem generationis et generationis.
Permanet in æternum in conspectu Dei ; misericordiam et veritatem ejus quis requiret ?
Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi : ut reddam vota mea de die in diem. tem timentibus nomen tuum.
Dies super dies regis adjicies : annos ejus donec est generatio et generatio.
Sedebit semper (a) ante faciem Dei ; misericordia et veritas servabunt eum.
Sic canam (b) nomini tuo jugiter ; reddens vota mea per singulos dies. 7. Dies super dies regis... Davidis ac posterorum ejus, quibus regnum concessisti in longissima tempora, imo in æternum ; cum Christo venturo dederis regnum David patris ejus, et ipse in æternum in Jacob regnaturus sit, Luc., i, 32.
Permanet in æternum... ipse et regnum ejus, cujus non erit finis : Luc., i, 33. Misericordiam... ejus... planus Vulgatæ sensus sive ad Deum, sive ad Davidem referas : nemo in Deo, nemo in Davide requiret misericordiam et justitiam ; at Hier. misericordia et veritas servabunt eum ; Davidem : quod videtur sublimius.
De die in diem : quotidie.
(a) Var. : [ Hebr. in sæculum.] — (b) Psallam. )
Chapter 65 of 153