Psalmus LXIX. Deprecatorius
PSALMUS LXIX. DEPRECATORIUS.
Temporibus Absalomi convenit cum sequente. Hic autem gravi calamitate pressus, festinum postulat auxilium, vers. 6.
VERSIO VULGATA.
In finem, Psalmus David.
In rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
Deus, in adjutorium meum intende : Domine, ad adjuvandum me festina.
Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam : VERSIO S. HIERONYMI.
Victori David ad recordandum.
Deus, ut liberes me ; Domine, ut auxilieris mihi festina.
Confundantur et erubescant, qui quærunt animam meam. 1. In rememorationem : sive ad recordandum : supple, divini auxilii. Quod salvum fecerit... deest Hebr.
Revereantur : pudore afficiantur.
Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala.
Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi : Euge, euge.
Exultent et lætentur in te omnes qui quærunt te, et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
Ego vero egenus, et pauper sum : Deus, adjuva me.
Adjutor meus, et liberator meus es tu : Domine, ne moreris. Convertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi malum.
Revertantur ad vestigium confusionis suæ, qui dicunt : Vah ! vah !
Gaudeant et lætentur in te omnes qui quærunt te, et dicant semper : Magnificetur Dominus (a) , qui diligunt salutare tuum.
Ego autem egenus et pauper, Deus, festina pro me.
Auxilium meum et salvator meus es (b) tu : Domine, ne moreris. 4. Euge : Hier. Vah. Non enim adhortantis aut collaudantes vox est, sed increpantis et exprobrantis, qualis Semei, II Reg., xvi, 7.
Et dicant semper... Ordo verborum : qui diligunt salutare tuum, dicant semper : Magnificetur Dominus . · qui a te se salvos volunt, non se, sed Deum magnifieri optent.
Adjuva me : Hier. festina pro me.
(a) Var. : Deus. — (b) Deest es.
Chapter 74 of 153