Psalmus LII. Moralis
PSALMUS LII. MORALIS,
Vide Psal. xiii, cui hic simillimus, nonnullis additis quibus David cæsum Rabsacis exercitum et Jerusalem obsidione liberatam præcinere videatur. Theodor. Vide vers. 6 et 7. Nec mirum hæc praedixisse Davidem, quæ propter ipsum futura essent : Protegam enim urbem hanc, dicit Dominus, propter ... David servum meum. IV Reg. , xix, 34.
VERSIO VULGATA.
In finem pro, 1. Pro Maeleth intelligentiæ David.
Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus.
Corrupti sunt, et abominabiles facti funt in iniquitatibus : non est qui faciat bonum.
Meus de cœlo prospexit super filios hominum : ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis ?
Deum non invocaverunt : illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent : confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. VERSIO S. HIERONYMI.
Victori, per chorum eruditio David.
Dixit stultus in corde suo : Non est Deus.
Corrupti sunt et abominabiles facti sunt (a) iniquitate : non est qui faciat bonum.
Deus de cœlo prospexit super filios hominum : ut videret si esset (b) intelligens, requirens Deum.
Omnes aversi sunt, pariter adhæserunt ; non est qui faciat bonum : non est usque ad unum.
Numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem, qui comedunt populum meum ut cibum panis ?
Deum non invocaverunt. Ibi timuerunt timore, ubi non est (c) timor.
Quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te ; confunderis, quia Deus projecit eos. 1. Pro Mæleth : Hier. per chorum, ita Theodot. et Symm. ex Theodor. Dixit insipiens.... Non est Deus. Sic ille Rabsaces : « Nec conturbet vos Ezechias, dicens : Dominus liberabit nos.... Ubi est deus Emath et Arphad ?·.. Quis est ex omnibus diis terrarum istarum, qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea ? » Isa., xxxvi, 18, 19, 20.
- Eorum qui hominibus placent : sensus planus : cum Deo, non hominibus
(a) Var. : In. — (b) Est. — (c) Erat.
Quis dabit ex Sion salutare Israel ? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exultabit Jacob, et lætabitur Israel. Quis dabit ex Sion salutare Israel ? cum reduxerit Deus captivitatem populi sui, exultabit Jacob, lætabitur Israel. placere nos opporteat. Sed aliter Hier. : Ossa circumdantium te : castra natantium circa te : Aqu. et Symni ex Theodor. Est autem pronomen te femininum in Hebr. unde ad Sion vel Jerusalem referendum. Confusi iunt : Hier. confunderis verbum masculinum jam ad hostem sermone converso. Alii ex Hebr. : Pudore affecisti : supp. hostes tuos, ô Israel ! de quo vers. seq. Quæ quidem egregie conveniunt Rabsacis excidio, et Jerusalem ab obsidione liberatæ.
Quis dabit ex Sion.... quis dabit ut ex Sion salus universi Israelis incipiat, et inde annuntietur per omnes urbes ? Supple : Deus hoc dabit : et ita contigit, IV Reg., xix ; Isa., xxxvii.
Chapter 58 of 153