Præfatio
PRÆFATIO IN PROVERBIA SALOMONIS.
i. — Proverbiorum sive sententiarum origo, ratio, institutum : cur dicantur Parabolæ, sive similitudines.
Prisci homines solebant moralem disciplinam tradere brevibus absolutisque sententiis, quæ animis infixæ ac per omnium ora vulgatæ Proverbia vocarentur. Quæ cum passim ac nullo auctore ferrentur, non demere postea qui, dedita opera, talia dictata conscriberent ; hinc illæ apud Græcos γνώμαι, sive sententiæ, prodierunt ; quo in genere apud illos princeps Phocylides, apud nostros Syrus atque alii claruere. Sed profecto, verum istud est, optima quæque instituta ab antiqua et pia Hebræorum gente manasse, omnibusque sententiarum scriptoribus præisse Salomonem, cujus sententiæ, cum maxime comparationibus constent, ideo hebraice misle, sive parabolæ ac similitudines appellantur.
II. — Proverbiorum sive sententiarum tradendarum methodus, juvandæ memoriæ apta.
Cur autem illis sententiarum auctoribus, ipsique Salomoni utilius visum sit, brevia quæ diximus decreta figere, quam de morum disciplina, ordine quodam ac longa oratione disserere ; ea statim causa occurrit, quod memoriam adjuvare vellent. Quo sane adjumento maxime indigebat puerilis ætas imbecilli judicio, firma promptaque memoria. Quæ cum sententias ore prius quam mente recoleret, accedente rationis luce, patrum sapientia atque experientia, fruebatur, tenensque pectoribus incoctam inolitamque vivendi regulam alte retinebat. Quo etiam factum est, ut Sententiæ seu Proverbia Salomonis sæpe dirigerentur ad pueros, ac matris etiam nomine commendarentur, ut pia, sanctique et blanda auctoritate ab ipsis etiam incunabulis repetita tenacius inhaererent.
Nec minus erat utilis maturiori ætati, illa sententiarum nullo [443] fere nexu concisa et absoluta brevitas. Neque enim necesse erat, multa perlegendo longo se labore conficere, quod infirmis animis sæpe sit oneri ac tædio, sæpe etiam incommodo, aliis laboribus pro hujus vitæ conditione nimis urgentibus. Sententias autem brevi versiculo comprehensas, quovis dato spatio facile arripias ; unamque aut alteram, velut aliquot decerptos ex ornatissimo horto flosculos, seligas. Licebit uno ictu oculi in unaquaque sententia, explendescentem haurire veritatis lucem, et quocumque perrexeris, parabilem circumferre sapientiam : hac alere mentem, hunc viæ ducem, hoc ingentibus curis habere solatium.
III. —Sententiæ urgent sicut stimuli, atque ideo versibus comprehensæ.
Neque tam congruum videbatur definiundo, dividundo, argumentando jejunam et exsuccam philosophiam tradere, vivendique regulam ad certam quamdam methodum revocare, quam adhibere stimulos, brevibusque et aculeatis sententiis, crebris velut ictibus, incitare : quod etiam apostoli frequentarunt, uti videre est Rom. xii ; I Thess. v, et alibi passim. Sic enim præcepta morum instimulandis animis varia congeruntur. Utile Salomoni visum ipsa varietate oblectari lectorem, diversisque imaginibus decreta sapientiæ iterari inculcarique, ne ad usum facilem comparata, ratiocinationum ac verborum circuitu frigescerent : quo etiam spectabat ipse Salomon, dicens : ( Eccle. xii, 11.) Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi : quibus verbis doceremur, et quam acriter impellerent, et quam alte hærerent, nec se avelli sinerent.
Hujus rei gratia, quod non modo Hebræorum magistri, verum etiam S. hieronymus Præfatione ad Isaiam docuit, versibus alligatæ Salomonis sententiæ prodierunt : quod etiam extranei sententiarum auctores imitati sunt : eo quod id genus scriptionis, et acriores stimulos adhibere, et memoriæ firmius infigi soleat.
IV. — Proverbiorum ac parabolarum, sive sententiarum auctores, earumque collectiones variæ.
Tanta autem pio Regi sententiarum cura inerat, ut locutus sit parabolas ad usque tria millia, III Reg., iv, 32, quarum [444] selectissimas in hunc librum ipse composuit ; alias per vulgi ora dispersas, sub pio rege Ezechia, viri ejus, hoc est, viri eruditi ab ipso præpositi, collegerunt, Prov., xxv, 1. Capite vero xxx, memorantur alii sententiarum auctores, quas quidem, ut ab ipso Salomone mutuatas, certe eodem spiritu scriptas Salomonicis, addiderunt. Aliæ denique ipsius Salomonis, sub Lamuelis nomine, ad calcem libri appositæ : quas inter, egregia illa mulieris fortis commendatio reperitur : totaque ista collectio, ut par erat, Salomonis titulo celebratur.
Multas autem sententiarum collectiones factas indicare videntur multa iisdem verbis repetita, variantesque interdum ejusdem sententiæ lectiones, quæ lectori obvia admonere tantum, non etiam singillatim commemorare oportet. Quo etiam pertinere videtur illa Parabolarum in Hebræo et Septuag., haud uno loco discrepans series, quod dissolutæ sententiæ, neque uno tempore aut auctore collectæ, non eodem semper ordine ferebantur.
V. — Universa morum disciplina his tradita Proverbiis : œconomica, politica, monastica, sive quæ ad privatam vitam pertinent.
Has ergo sententias a tanto auctore, Spiritu sancto dictante, conscriptas, tantoque studio a viris eruditissimis conquisitas, si perdidicerimus, nihil erit quod ad moralem philosophiam desideremus. Et œconomica quidem multa reperiemus, quale illud : Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum ; ut postea ædifices domum tuam : Prov. , xxiv. 27 ; tum illud : « Ne usuris pecunias coacerves : sed labore, parcimonia agroque colendo et alendis gregibus, » Prov., xxvii, 25 et seq. ; xxviii, 8, 19. Quem ad locum pertinet tota illa mulieris fortis institutio, multaque in hunc modum de bona, piaque uxore conquirenda, de liberis, de servis in officio continendis ; de non fidejubendo temere, de diligentia regendæ familiæ ; servandisque et colendis paternis possessionibus adhibenda, ipsaque re amplificando per beneficentiam amoto sordido quæstu ; aliisque seduli patrisfamilias muniis. Politica vero, hoc est, ea quibus regum, regnorumque robur, dignitas, felicitas, publicorumque consiliorum ratio commendatur, tanta sunt, tam illustria, ut regem maximum atque optimum, [448] eumdemque sapientissimum et regnandi artium peritissimum sapiant. Caput illud : Misericordia et veritas custodiunt regem, xx, 28, grande et nobile satellitium : tum illud : Firmabitur justitia thronus ejus, xxv, 5, en stabile fundamentum : et illud : In multitudine populi dignitas regis, xiv, 28 ; et illud : Justitia elevat gentem : ibid., 34, et : Rex justus erigit terram : illud denique, quo tota pene tenendi gubernaculi cautio continetur : Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios, iniquos, infidos, reipublicæ hostes, xxix, 4, 12. Hæc ad experimentum sufficiant. Quæ autem ad privatam vitam, quam vocant monasticen, pertinent, eorum copiam, varietatem, plenamque et ad intima virtutum, vitiorumque arcana penetranda, sapientiam verbis assequi non possumus. Ponamus exempli loco desidiam. En ejus indoles : Vult et non vult piger, xiii, 4, jacentem, somnolentum, neque quidquam sedulo cogitantem, vides. "Vis hujus vitii incommoda ? Desideria occidunt pigrum : neque enim huic unquam firma et certa voluntas, sed vani conatus, velut in somniis : tota die concupiscit et desiderat ; unde infirmus ac torpens animus, pravis cupiditatibus in mortem ipsam rapitur, xxi, 25, 26. Vis vana suffugia omnia metuentis, atque ideo ad facillima quæque cunctantis ? Dicit piger : Leo est foris : in plateis sicarii, xxii, 13. "Vis denique incitamenta et remedia veterni ? Vade ad formicam, ô piger : usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno ? en egestas ad fores : vi, 6-11 : et illud : Consurgit diluculo qui quærit bona, xi, 27, aliaque in hunc morem, quibus hæc animæ pestis eliditur. Quid aliud vitium æque totam vitam inficiens, morumque emendationi inimicissimum, sibi placere ? En ipsa res : Non recipit stultus verba prudentiæ, neque quidquam, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus, xviii, 2 : tum hujus rei turpitudo ex virtute opposita : Via stulti recta in oculis ejus : qui autem sapiens est, audit consilia, xii, 15 : hinc admonitio tam gravis quam brevis : Ne sis sapiens apud temetipsum, iii, 7, etc. Tum ubique inculcata correptionis atque increpationis utilitas : ab adulatione vero laquei, pestis : hinc ficta oscula, illinc salubre et expetendum vulnus, xxvii, 3, 6 ; xxix, 5, excitique amici, ut præsente offensa, [446] veram sibi in futurum gratiam parent : Qui corripit hominem, inquit, gratiam postea inveniet apud eum magis , quam ille qui per linguæ blandimenta decipit, xxviii, 23. Quid deinde supererat ; nisi ut ille sibi placens, atque adulatoribus deditus moneretur, ne malo suo doctus, sero saperet, frustraque inclamaret illud : Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum ? v, 12 : quo nihil est efficacius, ut sui amore perditus a pessimo mentis errore revocetur.
VI. Docendi ratio per similitudines, per opposita ; sententiarum brevitas, elegantia, vis.
Docendi autem ratio ea est, ut ad vivum pingat, et coram oculis ponat rerum imagines. En piger iterum, complicitis brachiis, manu sub ascella, quam vel ori admovere pigeat, ut cibos e cœlo velut expectare videatur, xix, 2-1 ; xxvi, 15. Aliæ ejusmodi imagines, uno verbo ; aliæ paulo fusiores : qualis inverecunda mulier cum suis sagittis, retibus, venenatisque blanditiis, passim : ubi etiam videre est cæcum juvenem, bovis aut agni lascivientis instar, ductum ad victimam, ad vincula, nescientem ; vii, 21, 22, 23. En vini in vitro splendentis colorem vividum, ingredientis blanditias, ingressi diffusa venena, excitas libidines, mentem ab arce dejectam, dimissum clavum a manibus, edormitaque crapula rursus ad compotores et vina properatum, xxiii, 31. Illud egregium, contrariorum imagines plerumque ex adverso oppositas, ut in conspectu mutuo clarius innotescant : qualis est sapiens composito vultu : In facie prudentis lucet sapientia : ac statim : Oculi stultorum in finibus terræ, vagi, instabiles, in diversa distracti,xvii, 24. Præclarum etiam illud : Totum spiritum suum profert stultus : fanda infandaque effutit : Sapiens differt et reservat in posterum, neque ejus pectus facile exhaurias, xxix, 11. Neque illud conticescant : Sapientia callidi, sive prudentis, est intelligere viam suam : et imprudentia stultorum errans, xiv, 8. Unde illud consequitur, ibid. 16 : Sapiens timet, et declinat a malo : stultus transilit et confidit. Mitto brevitatem, quam nulla interpretatio repræsentare possit ; mitto similitudines, easque concitas, queis totus liber scatet. Huc accedit elegantia summa cum [447] gravitate conjuncta, ut in illo : Lingua mollis confringit duritiam, id est, responsa mitia quamvis exasperatas animos : xxv, 15. Affectus præsto sunt. En sapientiam omnes invitantem, omnibus obviam, et ab ipso paterno sinu ad nos descendentem : cui oblectamentum et lusus, orbis terrarum ornatus ; deliciæ, genus humanum ; unicum, ut ita dicam, studium, bonis omnibus cumulare amatores, vni. Tu quoque responde amanti : Dic sapientiæ : Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam, vii, 4. Nec deest vehementia : Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixœ ? cui foveæ ? cui sine causa vulnera ? cui suffusio, seu rubor oculorum ? nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ? xxiii, 29. Sed illud copiosius : istud uno verbo quam vehemens ! Statue cultrum in gutture tuo : xxiii, 2 ; et istud : Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introeas : propinquus enim illorum fortis est, Deus scilicet : xxiii, 10, It. Denique multæ sententiæ sua se simplicitate, suo veluti candore commendant, ut ipsa per se veritas valeat.
VII. — Quo Salomon cæteris sententiarum auctoribus præstet.
His igitur evincimus, ut noster Salomon non modo divina auctoritate, verum etiam acumine, copia, gravitate, cæteris in sæculo sententiarum auctoribus facile antecellat. Cum præsertim etiam illud accedat, quod est omnium optimum, ut veram sapientiam, cultum scilicet, ac timorem Dei, veramque pietatem, et fundamenti loco ponat, et ubique commendet, quam alii sapientes nec fando noverint, aut primoribus tantum, ut aiunt, labiis degustaverint. Summa autem pietatis est, Dei mandata noctu diuque meditari : quod ipse legislator Moses inculcat his verbis : Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo : et narrabis ea filiis tuis : et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens ; et ligabis ea quasi signum in manu tua : eruntque et movebuntur inter oculos tuos : scribesque ea in limine et ostiis domus tuæ, Deut., vi, 6-9, quo spectabat Salomon noster, cum diceret : Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo : cum ambulaveris, grandiantur tecum : cum dormieris, custodiant te : et [448] evigilans loquere cum eis : quo quid utilius aut suavius ? additque : Quia mandatum lucerna est, et lex lux ; et via vitæ, increpatio disciplinæ, Prov. , vi, 21, 22 et seq. Quo ex loco, aliisque similibus ad Moysen perspicue alludentibus, ab eoque deductis, grave existit argumentum adversus eos qui per summam imperitiam aut inverecundiam, Mosaicorum voluminum antiquitati detrahunt : quorum audacibus scriptis duos antiquissimos et maximos Israelitarum reges ex adverso opponimus, Davidem, de lege ac Moyse memorantem, quæ universa plebs caneret ; Salomonem etiam scribentem sententias quæ omnium manibus tererentur : nihil ut Mose, ejusque scriptis, notius ac celebratius esse potuerit.
Hæc igitur nostri Salomonis vera sapientia est, ut Dei lege præceptis nitatur ; quo fit etiam illuda ut a Deo parente optimo non modo doceri, verum etiam castigari equo animo feras : Quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi Pater in filio complacet sibi, iii, 12, cujus rei fons est, quod omnia bona, malave, hoc est, res prosperæ et adversæ, Deo auctore proveniunt, dicente Salomone : Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur, xvi, 33, ut profecto res humanæ, quantacumque obscuritate versentur, misceantur, in finem a Domino præstitutum exeant : verumque illud sit : Cor hominis disponit viam suam : sed Domini est dirigere gressus ejus, ibid., 9. Quin etiam cor ipsum in manu Domini, xxi, 1, unaque est ratio expediendæ salutis, si Deo nos nostraque omnia permittamus. Quæ et alia id genus, sapientissimus Salomon tanta auctoritate, veritate, profunditate exequitur, ut in illius parabolis facile agnoscas illius Spiritus magisterium, qui omnia scrutatur etiam profunda Dei, I Cor. , ii, 10.
VIII. De promissis ac minis temporalia spectantibus.
Interim meminisse nos oportet, pro Veteris Testamenti ratione, hic ubique adhiberi promissiones, minasque temporales : cæterum spiritualis homo, hoc est, christianus, a terrenis divitiis ad cœlestis regni opes se eriget, cum et ipse Salomon divitiarum vanitatem vel hoc uno verbulo tam perspicue retegat : Quid enim prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ? [449] xvii, 16, cui suppar illud : Melius est pauper qui ambulat in simplicitate sua, quam dives insipiens, xix, 1, et illud : Est quasi dives, cum nihil habeat : et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit, xiii, 7.
IX. — De versione quæ lxx Interpretum dicitur ; deque vetere Vulgata latina, ac nova per S. Hieronymum.
Superest ut dicamus aliquid de antiquis versionibus. Antiquissima autem est quæ lxx dicitur. Ea, quam longe ab Hebræo deflectat, omnes eruditi norunt : cujus rei causas singulas inquirere immensi esset operis, et a nostro instituto penitus alieni. Sufficiat nobis ex lxx proferre, quæ veræ interpretationi constituendæ lucem afferant. Causas autem generales easdem afferimus, quas in 'Psalmorum Præfatione fusius memoratas, in lectoris gratiam contrahere hic libet : prima est, antiquissimae linguæ et pridem obsoletæ ingenium, atque indoles brevitatis amans, atque, ut ita dicam, alieni cujusvis sermonis præsertim laxioris ac fusioris impatiens, qualem linguæ nostræ postulant ; tum ejusdem linguæ non satis perspecta concinnitas, atque proprietas, verborumque et phraseon ac particularum virtus ; quo mirum in modum interpretes variant ; postea variantes jam inde ab antiquo, atque ab ipso, ut ita dicam, initio lectiones, librariorum nonnunquam dormitantium errore aut incuria ; sæpe etiam mutatione levissimorum apicum in simillimis litteris ; postremo quod lxx Interpretes obscura, ambigua, suspensa supplent, in his quidem libris maxime, sæpe etiam commentatoris magis quam interpretis funguntur officio ; quod interdum, sed parcius et temperatius "Vulgatæ nostræ contigit, ut suis locis indicamus. Quidni autem suspicemur, siquidem id verum est quod doctiores putant lxx illos eruditos senes ad Ptolemæum missos, solius Pentateuchi versionem edidisse ; alios interpretes, non omnes æque eruditos, interdum ab hebraici sermonis virtute deficere potuisse ? Utcumque est, certum illud, nihil occurrere noxiae diversitatis. Imo vero in Proverbiis harum varietatum hunc fructum capimus, quod multas, easque egregias, atque analogiæ fidei congruentes habeamus sententias, quibus Scripturæ ubertas maxime commendetur, nullo ipsius [450]summæ damno, ut alibi monuimus. (Diss. in Psalm. cap. iv et v.)
Septuaginta versionem ipsa primum commendat antiquitas, quod diutissime, ante Christum natum, per omnes fere synagogas obtinuit ; quod ab apostolis frequentata, plerisque etiam Proverbiorum locis inde mutuatis, ut suo loco notabimus ; quod ab Ecclesia orientali perpetuo usu retenta ; a latina quoque tamdiu, donec tot licet fulta præsidiis, egregia S. Hieronymi opera, hebraicæ veritati cessit. Et quidem veterem illam latinam versionem ex lxx deductam rivulis, innumerabiles Patrum latinorum loci repræsentant, maxime S. Ambrosii, ac præsertim in Officiorum libris ; apud quem etiam ejusdem versionis integra capita, libro de Salomone, reperimus. A S. Hieronymo aliam ex Hebræo institutam versionem, vel ille, quem huic libro præfiximus, prologus doceat : ex qua versione Vulgatam nostram fere constare non est dubium. Hanc autem versionem non modo subsecutæ Ecclesiæ ac Synodi Tridentinæ, verum etiam jam inde ab initio, S. Augustini, inde specula sua compingentis, commendat auctoritas. Cur autem Hieronymus nonnunquam ab Hebræo differat, in Ecclesiaste commodior erit dicendi locus, resque omnis patebit clarius, edito, quem eruditi piique Benedictini apparant, Hieronymi canone.
X. —Notarum nostrarum excusatur in plerisque brevitas ; in quibusdam prolixitas-
De notarum nostrarum ratione dicere superfluum videretur, nisi quidam amicorum nonnihil ab earum brevitate metuerent tardioribus ingeniis, ne dicam indiligentioribus, si tales futuræ essent, quales in Psalmos fuerunt. Nos autem, quantum assequi datum est, concisa perspicuitate contenti, ita lectorem adjuvandum suscipimus in obscurioribus sive profundioribus locis, ut ipse ex aliis per sese aliquid extundat, et quæ notis desint, attentione suppleat ac diligentia ; neque curiosa aut longe accersita sectamur, sed necessaria. Studiosis certe clavim in manus damus, quam non ipsam magni fieri, sed quæ ea reserarentur, Scripturam nempe ipsam pulchram ac splendidam videri volumus : neque opprimere aggredimur commentariorum mole vividos Scripturæ sensus. Sua certe grandioribus scriptis constet utilitas ; nos vero non id agimus, neque cibos ad satietatem oggerimus, sed acuere [451] nitimur meditandi quærendique cupiditatem, ipsa Scripturæ copia ac veritate satiandam. Ne quid tamen negligamus, quod ad excltanda et juvanda pro nostra facultate Scripturarum studia pertineat, en paulum amplificamus notas, et quasi liberiore campo currimus. Exempla memoramus : Salomonis, eumque secuti Ecclesiastici, et libri Sapientiæ sententias usui accommodamus, scripturas scripturis copiosius illustramus ; interim lectorem optamus tam diligentem fieri, ut notis quam minimum indigeat.
Rursus autem non deerunt qui prolixitatem reprehendant, universim quidem in Canticum, canticorum, speciatim vero in quosdam Ecclesiastes atque Ecclesiastici locos. Ac de Cantico quidem, æqui judices facile concedent ut dicatur copiosius, cum ubique geminus afferendus sit sensus, historicus alter sive proximus de Salomonis ac sponsæ Ægyptiacæ, alter allegoricus et mysticus de Christi et Ecclesiæ sanctarumque animarum beato conjugio castisque deliciis ; uterque reconditissimus, allegoricus vero quam maxime, quem in hoc libro non modo dignitate ac veritate potiorem, verum etiam a Spiritu sancto præcipue spectatum uno ore consentiunt. In hac autem allegoria prosequenda, non nostri, sed Patrum sensus exponendi erant, ne in tam gravi argumento, nostris arbitriis, sine fine modoque ludere videremur ; quod genus interpretandi copiosum esse oportet, cum tot ac tanta occurrant in eam rem dicta a Patribus et interpretibus, ut et in ipso delectu laboret animus, et ipsam segetem amplam esse necesse sit, tametsi optima quæque ac selectissima colligamus.
De cæteris vero notis prolixioribus alia ratio est. Aut enim historica, aut dogmatica quædam persequenda fuerunt : atque historica quidem in Ecclesiastico, xxxvi, l, li , quæ si paucis ageremus, nullam rebus lucem, nullam lectori studioso opem allaturi eramus. Dogmatica vero nonnulla in Ecclesiastes atque Ecclesiastici uno vel altero loco, paulo copiosius tractari oportuit ( Eccle., xii, 7 ; Eccli., li , 14), ubi necessario castigandi veniebant qui in interpretandis illis a fidei regula aut Patrum sensibus abhorrerent. Quæ quidem ut parce fieri, ita ubi res postulabat, non prorsus prætermitti debere duximus. [452]
XI. — Vulgatæ nostræ glossemata : hebraismi in libris Salomonis atque aliis : nota necessaria de comparationibus.
Non pigebit autem hic ad calcem apponere quædam Vulgatæ nostræ glossemata, eosque hebraismos, qui passim occurrant cum in Salomonicis, tum etiam, ut semel hunc absolvamus locum, in Sapientia et Ecclesiastico. Atque animam quidem hebraica phrasi pro persona positam omnes norunt : cor pro intellectu sumitur : callidus, versutus, astutus, in bonam fere partem, pro cauto, prudente, sapiente ; derisor, illusor, contemptor, prævaricator, pestilens, impius, malum et nequam sonant : quo genere nequitiæ, res subjecta determinat : disciplina, doctrinam indisciplinatus indoctum denotat ; requies sæpissime pro cessatione ponitur ; requievit pro cessavit, nonnunquam active pro cessare fecit ; infernus pro sepulcro, ut in tota Scriptura passim ; hæreditare pro sortiri, interdum active pro sortiri facere ; ut est illud Eccli., xvii, 9 : Legem vitæ hæreditavit illos, id est, hæreditare, sive sorti habere fecit : panis pro alimentis, atque aliis vitæ sustentaculis : confessio pro laude : minoratio pro damno, sive diminutione, atque hæc quidem pervulgata : obscuriora ista in Ecclesiastico, obductio, obductus pro impetu hostili, immissisque sive illatis calamitatibus : alicujus rei continens, pro compote : datus pro datione ac dato sive dono : istud vero obscurissimum, natio pro nativitate, pro sobole, pro agrorum sive arborum fructu ac proventu : quo etiam sensu, generatio, generationes ; ut in illo : a generationibus meis implemini ; Eccli., xxiv, 26, hoc est sapientiæ, tanquam agri feracissimi aut arboris præcellentissimæ, fructibus ac frugibus. Quo etiam loco notanda venit præpositio a, ut et aliæ de, ex, cum, sæpe omissæ, sæpe superfluæ, unde in sermone, ex defectu sive redundantia obscuritas. Jam ex græca, quoque phrasi illud frequentissimum ; infinitivus pro gerundio, ut illud : Posuit oculum suum... ostendere illis, Eccli., xvii, 7, id est, ad ostendendum, sive ut Ostenderet : tum illud, Dei nomen sæpe supplendum, quale est illud : Deprecatio pauperis ex ore usque ad ejus aures perveniet, nempe Dei, Eccli., xxi, 6, quod est familiare Hebræis : eo quod Deus semper debeat esse menti præsentissimus, ac facile subintelligendus ; unde etiam illud, ibid., xxvii, 1 : Qui quærit locupletari, [453] avertit oculum suum, supple a Deo, seu quod idem est, a. lege. Denique illud ; in comparationibus ac similitudinibus multa supplenda, quorum exempla invenias, Prov., xxv, imprimis, comparandi, et comparationes reddendi particulæ, id est, quemadmodum, sic, et cæteræ, quarum loco Hebræi passim substituunt conjunctivam et, ut in illo : Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem, xxv, 23 ; interdum hanc etiam supprimunt : Nubes et ventus et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens, ibid. , 14 ; quod sæpe non levem difficultatem parit, ut in illo : Amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo, sive afflicto, ibid., 20. Quæ perspicua fiunt, si particulas comparandi suppleveris, ut ad eum locum, et alibi fecimus. Sæpe etiam aliquid supplendum in rebus ad quas fit comparatio ut in eodem versu : item ibid., 19 : Dens putridus et pes lassus, qui sperat super infideli : sic supplendum, qualis est qui dente putrido ac pede lasso utitur, talis is qui sperat super infideli : et ibid., 16, 17 : Mel invenisti, comede quod sufficit Ubi, ne forte satiatus evomas illud. Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te ; tanquam diceret : Sicut qui mel nimium comedit, ad satietatem ac vomitum adducitur, ita te proximus ejiciet et evomet, si plus æquo te ingesseris. Omissum etiam interdum alterum comparationis membrum, puta ipsa redditio sive applicatio, ut in illo : Diligenter agnosce vultum pecoris tui, Prov. , xxvii, 23, omissa applicatio ad eos qui hominum sive rationalis gregis curam gerant ; et apud Ecclesiasten, x, 8 : Qui fodit foveam, qui dissipat sepem, etc, omissa redditio, quam ad eum versum suppletam videre erit. Sic in illo Ecclesiastici xxvi, 15 : Sicut viator sitiens, etc, supplenda applicatio propter eam causam quam ad eum locum diximus. Universim apud Hebræos aliosque Orientales supplenda multa : valetque id quod monemus Præfatione in Psalmos, cap. iv, 24 ; vii, 38, tenuia hæc et obvia ; sed parvulos quoque adjuvare oportet, ut sine offendiculo præclaras percurrant sententias.
S. HIERONYMI PRESBYTERI PRÆFATIO IN LIBROS SALOMONIS
AD CHROMATIUM ET HELIODORUM EPISCOPOS.
Jungat Epistola, quos jungit sacerdotium, imo charta non dividat quos Christi nectit amor. Commentarios in Osee, Amos, Zachariam, Malachiam, quos poscitis, scripsissem, si licuisset præ valetudine. Mittitis solatia sumptuum ; notarios nostros et librarios sustentatis, ut vobis potissimum nostrum desudet ingenium. Et ecce ex latere frequens turba diversa poscendum ; quasi aut æquum sit, me, vobis esurientibus, aliis laborare : aut in ratione dati et accepti, cuiquam præter vos, obnoxius sim. Itaque longa ægrotatione fractus, ne penitus hoc anno reticerem, et apud vos mutus essem, tridui opus nomini vestro consecravi, interpretationem videlicet trium Salomonis voluminum : Misle, quas Hebræi Parabolas : vulgata autem editio Proverbia vocat : Coheleth, quem græce Ecclesiasten, latine Concionatorem possumus dicere : Sir hassirim, quod in nostra lingua vertitur Canticum canticorum. Fertur et Panæretos Jesu filii Sirach liber, et alius pseudepigraphus, qui Sapientia Salomonis inscribitur. Quorum priorem, hebraicum reperi, non Ecclesiasticum, ut apud Latinos, sed Parabolas prænotatum ; cui juncti erant Ecclesiastes et Canticum canticorum : ut similitudinem Salomonis, non solum librorum numero, sed etiam materiarum genere coæquaret. Secundus apud Hebræos nusquam est ; quia et ipse stylus græcam eloquentiam redolet : et nonnulli scriptorum veterum hunc esse Judæi Philonis affirmant. Sicut ergo Judith, et Tobi, et Machabæorum libros legit quidem Ecclesia, sed eos inter canonicas Scripturas non recipit ; sic et hæc duo volumina legat ad ædificationem plebis, non ad auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam. Si cui sane Septuaginta Interpretum magis editio placet, habet eam a nobis olim emendatam. Neque enim nova sic cudimus, ut [455] vetera destruamus. Et tamen cum diligentissime legerit, sciat magis nostra scripta intelligi, quæ non in tertium vas transfusa coacuerint, sed statim de prælo purissimæ commendata testæ, suum saporem servaverint.
SANCTI ISIDORI PELUSIOTÆ LIB. IV. EPISTOLA XL DE TRIBUS SALOMONIS LIBRIS.
Quoniam ordinem trium Salomonis librorum discere cupis, scito unum illorum docere virtutem moralem ; alterum ostendere quam sit vanus labor eorum, qui rebus hujus vitæ nimis attendunt, tertium denique, amorem quo erga res divinas prædita sit illa anima, quæ superiora jam didicit. Atque hæc ratio est ordinis : quare illud quidem primo loco, istud autem secundo, hoc denique tertio collocatum sit opus. Qui autem in ethicis, probe se gessit, dum Proverbiorum scriptoris discipulus fuit, de eo metuendum non est, ne ad Canticum canticorum delatus, in carnalem et vulgarem amorem incidat ; quin potius futurum est, ut ad purum ac divinum illum sponsum, quasi quibusdam alis efferatur, qui beatos pronuntiat eos, qui tali sunt amore vulnerati. Moneo itaque adolescentes, ne prius tertium attingant opus, quam in prioribus duobus præclare se gesserint. Absurdum enim, vel potius nimis temerarium, et audax est negotium, et a mysticis legibus abhorrens, ut in adyta insiliant, seseque penetrent, qui ne vestibulis quidem sint adhuc digni. Quemadmodum enim in templo, ea quidem quæ foris erant, omnibus adire licebat : quæ vero intus erant sacra, quæ velo comprehendebatur obtecta, quamvis, alioquin adiri poterant, tamen a vulgo non consecrato et profano adiri non poterant ; quæ denique intima erant Sancta sanctorum, et sacratissima sacra, ad ea nec illis quidem patebat aditus, qui vitam agerent inculpatam : sed soli fas erat ingredi[486] summo sacerdoti, qui nimirum seipsum consecraret, et omnem mortalem rugam deposuerat. Sic etiam erga nosce Salomonis libros affecti esse debent adolescentes ; et primum quidem omnium splendere morum virtute ; deinde vero, rerum ad hanc vitam pertinentium nullitatem atque inanitatem condemnare ; et sic demum ea attingere, quæ vulgus hominum assequi nequit. Nam qui extra septa esse debeant, si temerario ausu, in sacra divina, non initiati, irruere præsumpserint, pœnas dabunt extremas.
Chapter 1 of 133