Skip to the text

Caput XXIII

Convivia principum : ne plus sapias : divitiarum cupiditas, 6, 7, 8 ; ne cum stulto verba perdas : Deus pauperum vindex, 10 ; virga non occidit puerum, 13, 14 ; sapientis gaudia : comessatores, 20, 21, 29, 30 et seq. ; piger, 20 ; parentibus ausculta.

  1. Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam : 2. et statue cultrum in gutture tuo, si tamen habes in potestate animam tuam : 3. Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.

  2. Et statue cultrum in gutture tuo : id est gulam reprime, amputa cupiditatem.

  3. Ne desideres de cibis ejus : Hebr. cupediis. Panis mendacii : Hebr. et est panis mendax, id est alimenta damnosa, et falsa voluptate blandientia. [502

  4. Noli laborare ut diteris : sed prudentiæ tuæ pone modum :

  5. Ne erigas oculos tuos ad opes, quas non potes habere : quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cœlum.

  6. Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus : 7. quoniam in similitudinem arioli et conjectoris, æstimat quod ignorat.

Comede et bibe, dicet tibi : et mens ejus non est tecum.

  1. Cibos, quos comederas, evomes et perdes pulchros sermones tuos.

  2. In auribus insipientium ne loquaris : quia despicient doctrinam eloquii tui.

  3. Ne attingas parvulorum terminos : et agrum pupillorum ne introeas.

  4. Propinquus enim illorum fortis est : et ipse judicabit contra te causam illorum.

  5. Ingrediatur ad doctrinam cor tuum : et aures tuæ ad verba scientiæ.

  6. Noli subtrahere a puero disciplinam : si enim percusseris eum virga, non morietur.

  7. Tu virga percuties eum : et animam ejus de inferno liberabis.

  8. Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum : 16. et exultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.

  9. Non æmuletur cor tuum peccatores : sed in timore Domini esto tota die : 18. quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.

  10. Audi, fili mi, et esto sapiens : et dirige in via animum tuum.

  11. Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum conferunt : 21. quia vacantes potibus, et dantes symbola, consumentur, et vestietur pannis dormitatio.

  12. Sed prudentiæ tuæ pone modum : providentiæ, qua opes in immensum congeruntur.

  13. Ne erigas oculos : Hebr. ne evolare facias oculos tuos. Nec sequantur cogitationes suas, et oculos per res varias fornicantes, Num., xv, 39.

  14. Et... cibos ejus : pulmenta : Hebr. cupedias, ut supra, vers. 3.

  15. Quoniam in similitudinem arioli et conjectoris : tua omnia in pravum interpretabatur levissimis conjecturis ductus : Hebr. sicut æstimat animo suo. Comede et bibe, dicet tibi : non vero affectu, sed pravo maloque consilio te alloquitur.

  16. Cibos, quos comederas : nihil tibi ex illo convivio supererit : verba etiam perdideris.

  17. Ne attingas parvulorum terminos : Hebr. terminos sæculi antiquos ; Septuag. ut supra xxii, 28. Vulg. legit helem pro holam : et sequenti magis convenit.

  18. Propinquus enim illorum fortis est : vindex redemptor propinquitatis jure ; ac sublimiore sensu, ipse Deus : ita Septuag.

  19. Ingrediatur ad doctrinam cor tuum : ne leviter inspicias, sed scrutare penitus.

  20. Quia habebis spem in novissimo : Hebr. quia erit tibi posteritas, Septuag. idem, xxiv, 14.

  21. Noli esse in conviviis potatorum : Septuag. ad symbolus et carnium emptiones, Hebr. cum potatoribus vini, et cum comessatoribus carnium sibi, eadem verba quibus in lege filius luxuriosus notatur, Deut., xxi, 20.

  22. Vestietur pannis dormitat io : desidia, perpotatio scissas detritasque induet vestes. [503]

  23. Audi patrem tuum, qui genuit te : et ne contemnas cum senuerit mater tua.

  24. Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.

  25. Exultat gaudio pater justi : qui sapientem genuit, lætabitur in eo.

  26. Gaudeat pater tuus, et mater tua, et exultet quæ genuit te.

  27. Præbe, fili mi, cor tuum mihi : et oculi tui vias meas custodiant.

  28. Fovea enim profunda est meretrix : et puteus angustus, aliena.

  29. Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.

  30. Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixæ ? cui foveæ ? cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?

  31. Nonne his, qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ?

  32. Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande, 32. sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus, venena diffundet.

  33. Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.

  34. Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo : 35. et dices : Verberaverunt me, sed non dolui : traxerunt me, et ego non sensi : quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?

  35. Veritatem eme, et noli vendere : quod est, habere pretiosissimam. Ibi distinguendum, conjungenda autem cætera : sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam : supple, eme, et ne vendas : emptas retine.

  36. Et quos incautos viderit, interficiet : Hebr. et sceleratos in hominibus addet, eorum numerum augebit.

  37. Cujus patri væ ? Hebr. iterat cui væ ? cui foveæ ? Hebr. cui murmur, sive tumulus, contradictio, loquacitas, molestiæ ; Septuag. suffusio : eleganter Hebr. morbus oculorum ; Septuag. rubor, lividi oculi.

  38. Ingreditur blande : Hebr. directe, id est facile.

  39. Quando evigilabo : Septuag. quando erit diluculum. Et rursus vina reperiam : et addam quærere adhuc illud, nempe vinum, hoc est quando erit diluculum, et quæram quibuscum conveniam, compotatores scilicet ?

Chapter 24 of 133