Caput V
Custodienda mens et lingua, ne a voluptatibus abstrahamur : impudicæ mulieris artes, falsa dulcedo, instabilitas, fallacia : hinc pestis rei, famæ, valetudini : sera pœnitentia : casti conjugii laus.
1 . Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam,
Ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Me attendas fallaciae mulieris.
Favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus.
Novissima autem illius amara quasi absynthium, et acuta quasi gladius biceps.
Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.
Per semitam vitæ non ambulant, vagi sunt gressus ejus, et investigabiles.
Nunc ergo, fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.
Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.
Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli :
Ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
Et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas :
Ut custodias : contineas ac regas cogitationes : non tantum opera vel verba. Ne attendas fallaciæ mulieris : deest Hebr., habent Septuag.
Et nitidus oleo guttur ejus : lene præ oleo guttur. Sic Psalm. liv, 22 : Molliti sunt sermones ejus super oleum.
Vagi sunt gressus ejus, et investigabiles : Hebr. non vestigabiles, indeprensi, ignoti ; t ot se fallaciis technisque involvit.
Ne des alienis honorem tuum : ne sis eis ludibrio, spoliatus et egens ; unde :
Ne expleantur extranei viribus tuis : ne opes tot laboribus partæ, alienam in familiam transferantur : enectoque per libidines corpore, frustra gemas, vers. 11. [466]
Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum.
Nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ?
Pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.
Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui :
Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
Sit vena tua benedicta ; et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.
Cerva charissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter.
Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ?
Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.
Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.
Cur detestatus sum disciplinam ? Sera pœnitentia, ad quam etiam istud pertinet.
Pene fui in omni malo : propemodum omnia mala sum expertus. In medio ecclesia ! et synagogæ : libidinibus æque, ac miseriis vulgo notus : bona, valetudo, fama pariter perierunt.
Bibe agnam de cisterna tua : uxore legitima esto contentus.
Deriventur fontes tui : multiplicabuntur liberi tui, et posteritas tua late patebit
Habeto eas solus : aquas, liberos tuos, castum custodi matrimonium, ut tuo quoque exemplo servet uxor pudicitiam, nec liberi tui incerto patre nati habeantur.
Sit vena tua (fons tuus) benedicta : fœcunda, laeto proventu felix. Cum muliere adolescentiæ tuæ : quam duxisti adolescens, ut supra, ii, 17.
Cerva charissima : amorum vocabula, quibus conjugem prosequeris. In amore ejus delectare : non in meretriciis amoribus : et tamen memineris id quoque esse vanum, Eccl., ii, 1 et seqq., tibique, christiane, dictum : Tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint : neque carni, sed spiritui serviant, seque transire cogitent, non manere. I Cor., vii, 29-31.
Chapter 6 of 133