Skip to the text

Caput VI

De non temere fidejubendo : ad formicam piger : apostatæ, sive vafri turbulentique homines : septem Deo exosa : perpetua attentio ad legem : hinc tutela adversus muliebres illecebras.

  1. Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam,

  2. Illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.

  3. Fac ergo quod dico, fili mi, et

  4. Si spoponderis. OEconomicum de non fidejubendo, saepe repetitum, xi, 15 ; xvii, 18 ; xx, 16 ; xxii, 26 ; xxvii, 13 ; non quod spondere vetet, qui et largiri præcipit, iii, 27, 28, et alibi sæpe ; sed interim hæc vitanda monet : primum ne falso pudore, ac nimia facilitate te obliges ; alterum ut obligatus, quamprimum [467]

temetipsum libera : quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum :

  1. Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.

  2. Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.

  3. Vade ad formicam, ô piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.

  4. Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,

  5. Parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.

  6. Usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno tuo ?

  7. Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus, ut dormias :

  8. Et veniet tibi quasi viator, egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.

  9. Homo apostata, vir inutilis graditur ore perverso,

  10. Annuit oculis, terit pede, digito loquitur,

exsolvi te cures, ne diligens licet paterfamilias, aliena indiligentia, atque incuria pereas ; unde subdit :

  1. Discurre, festina, suscita amicum tuum : pro quo spopondisti, ne velut ex soluto nexu securus, reique suæ negligens, tibi persolvendum æs alienum relinquat. Spirituali sensu vetat ne quis facile curam animarum suscipiat, ne susceptam negligenter gerat ; is enim vere pro aliis animam oppigneravit, suam : quare, quod superest, strenue nec somnolenter rem agat, ut habetur vers. 4, assiduisque adhortationibus amicos suscitet, vers. 3, adigatque ad exsolvendum debitum, Deoque et proximo præstandum quod lex imperat. Sic enim pastor vigilans animam liberabit, et ovium, et suam : v. 1 : Defixisti extraneo manum tuam. Alludit ad cavendi formulam complosis utrinque manibus : quod et infra memoralur, xvii, 18 ; xxii, 26.

6- Vade ad formicam, ô piger. Formica dicitur strenuus quisque et providus operarius, qui in præsenti vitii, velut in æstate, fructus justitiæ quos in æternum recipiat, sibi recondat Beda. Disce sapientiam : non bestiolæ, sed Dei, in tenui licet animalculo, ingentium virtutum specimen adumbrantia.

  1. Quæ cum non habeat ducem. Si tantillum animal principe carens et rationis expers, natura duce sibi providet in posterum ; multo magis tu ad imaginem Dei conditius, ad videndam ejus gloriam vocatus, doctorum magisterio adjutus, ipsum conditorem habens ducem, debes in præsenti bonorum operum fructus congregare, quibus in æternum vivas. Hic autem dies judicii hiemi comparatur, quia tunc nulla facultas pro vita laborandi : sed tantum quisque cogitur de horreo pristinæ actionis proferre quod recondidit Beda.

  2. Usquequo,piger, dormies ? Surge qui dormis (in vitiis peccatisque scilicet), et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus, Ephes., v, 14.

  3. Paululum, ad breve tempus, conseres, complicabis manus ; teque compones ad somnum ; at egestas te dormire non sinet : unde sequitur :

  4. Veniet tibi quasi viator, egestas : improvisa, inexpectata : et pauperies, quasi vir armatus : acer, indomitus, nec nisi vi et industria domo expellendus ; ne tantum viatorem ultro habiturum cogites. Hic autem egestatis nomine, animæ, suo vitio, virtute et gratia destitutae, indigentia intelligatur. Si vero impiger fueris, veniet ut fons limpidus, inexhaustus, messis tua, et egestas longe fugiet a te : quæ desunt in Hebr., habent Septuag.

  5. Homo apostata : discedens a Deo veraque simplicitate ; Hebr. homo Belihal : Septuag. ἄφρων καὶ παράνομος : insipiens et legis contemptor. Vir inutilis, Hebr. iniquus : ore perverso : mendace, fallace.

  6. Annuit oculis : verbis parcit, nutibus loquitur, ut arcana tacendaque [468] retec-

  7. Pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.

  8. Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.

  9. Sex sunt, quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus :

  10. Oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,

  11. Cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,

  12. Proferentem mendacia, testem fallacem, et eum, qui seminat inter fratres discordias.

  13. Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tu.

  14. Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.

  15. Cum ambulaveris, gradiantur tecum : cum dormieris, custodiant te, et evigilans loquere cum eis.

  16. Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ :

  17. Ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneas.

  18. Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius :

  19. Pretium enim scorti vix est unius panis : mulier autem viri pretiosam animam capit.

  20. Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ?

  21. Aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus ?

  22. Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.

  23. Non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit : furatur enim

turus : quales ardeliones illi turbulenti homines, fraudum ac nequitiarum artifices, qui negotiis quibusque se immiscent, ut rerum omnium quæ aguntur gnari ; huic annuunt oculis, terunt alteri pedem : nil sinceri, nil candidi : unde rixæ et jurgia, ut in seq. habetur.

  1. Huic extemplo veniet perditio sua : retectis nebulonis fraudibus, atque omnibus quos decepit in ejus perniciem æque conspirantibus.

  2. Liga ea in corde tuo jugiter : allusum ad Deuter., vi, 8, quasi diceret : Illic juberis in manu ligare præcepta : at ego præcipio id quoque, ut in corde liges. Vide vii, 3.

  3. Cum ambulaveris, gradiantur tecum. Meditaberis in eis sedens in domo tuti, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens, Deuter., vi, 7. Evigilans loquere cum eis : quasi cum amicis, fidisque consiliariis. Consilium enim meum iustificationes tuæ : sive ut habet Hebr.- quasi viri amicissimi mei, Psalm. cxviii, 24-

  4. Via vitæ increpatio disciplinæ : sive increpatio quæ est ex disciplina : non ex odio, aut invidia, aut denique superbia animique levitate.

  5. Nutibus illius : Hebr. palpebris, nutu oculorum, quibus vel maxime stultum amatorem inescant, quasi plura largituræ, quam verbis explicare audeant.

  6. Pretium enim scorti vix est unius panis : Hebr. quia propter mulierem meretricem, usque ad tortam panis , supple, devenitur. Omnia exhaurit vilis meretricula. Mulier autern viri pretiosum animam capit : neque tantum bona corrumpit, sed etiam ipsam animam, vers. 32.

27-28 Numquid potest homo. Hæc cogitent qui se media in pericula conjiciunt, fortesque futuros se putant : recte autem Ambrosius : Nemo adversus seipsum diu fortis est. Vide similem sententiam Eccli., xiii, 1.

  1. Non erit mundus cum tetigerit eam ; innoxius, impunis.

  2. Non grandis est culpa : furtum, præ adulterio scilicet. At Hebr. non [469] sper-

ut esurientem impleat animam :

  1. deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.

  2. Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam :

  3. Turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur,

  4. Quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ,

  5. Nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipi et pro redemptione dona plurima.

nent furem, non probro afficient, non flagris cædent, sed pecunia mulctabunt ; adulterum vero nece.

  1. Reddet septuplum : phrasis Hebr. Septenarius numerus incertus pro certo, eoque magno : nam in lege pro furto non septuplum, sed duplum indicitur, vel quadruplum, vel ad summum quintuplum, Exod., xxii, 1, 4, 7, 9. Omnem substantiam domus suæ tradet. Quin etiam si reddere non possit rem ipsam cum augmento, ipse venumdabitur, Exod, xxii, 3.

32. Adulter... propter cordis inopiam : propter stultitiam : perdet animam suam : morte damnabitur, Levit., xx, 10, et alibi sæpe. Perdet etiam animam in æternum, peccato, cupiditatibus, pœnæ addictus.

Chapter 7 of 133