Skip to the text

Caput II

Sapientia bona confert, arcet mala : lucem affert : abstrahit a voluptatibus et muliebribus illecebris.

  1. Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te,

  2. Ut audiat sapientiam auris tua : inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.

  3. Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ :

  4. Si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam :

  5. Tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies :

  6. Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.

  7. Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,

  8. Servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens.

  9. Tunc. intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.

  10. Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,

  11. Consilium custodiet te, et prudentia servabit te,

  12. Ut eruaris a via, mala, et ab homine qui perversa loquitur :

  13. Qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas :

  14. Qui lætantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis :

  15. Quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum.

  16. Et eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos,

  17. Et relinquit ducem pubertatis suæ.

  18. Si... mandata... absconderis penes te : quasi rem pretiosissimam ; quo sensu : In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi, Psalm. cxviii, 11.

  19. Si quæsieris eam quasi pecuniam : pavi studio, pari labore, unde sequitur : Et sicut thesauros effoderis illam, ut alte reconditam. Sic David : In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis ; et iterum : Dilexi mandata tua super aurum purissimum ; denique : Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa, Psalm. cxviii, 14, 127, 162. Vide infra, iii, 14, 15.

  20. Custodiet rectorum salutem... gradientes simpliciter. En illa duo quæ passim Scriptura conjungit : rectitudo cordis ad normam compositi, et morum simplicitas, sine fraude, sine fuco : quemadmodum sanctus Job, i, 1 : Vir simplex et rectus, ac timens Deum : cum e contra malorum hominum viæ, distortæ sive abnormes, perversæque sint, ut habes infra, 12, 13, 14, 15, et toto libro passim.

  21. Tunc intelliges justitiam, etc, de quibus supra, i, 3.

  22. Vias tenebrosas : luce veritatis ac justitiæ destitutas ; unde passim in Scripturis, filii lucis, filii tenebrarum, dicente Domino : Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ, Joan.. viii, 12. Vide infra, iv, 19.

  23. Quorum viæ perversæ sunt : obliquæ, distortæ, tortuosae, rejecta quippe norma. Et infames gressus eorum : Hebr. turpes, recedentes, devii.

  24. Ut eruaris a muliere aliena. Aliud obstaculum a lenociniis voluptatum, atque impudicis amoribus. Idem locus pertractatur cap. v, vi, vii, ix, xxiii, 27, 28.

  25. Ducem pubertatis suæ : virum cui virgo nupsit : quo sensu apud Homerum : [461]

  26. Et pacti Dei sui oblita est : inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius.

  27. Omnes qui ingrediuntur ad eam, non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.

  28. Ut ambules in via bona, et calles iustorum custodias.

  29. Qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea.

  30. Impii verο de terra perdentur, et qui inique agunt, auferentur ex ea.

κουριδίην ἀλογὸν : sic etiam animæ instabiles, seductæ ab hæreticis, excidunt a simplicitate quæ est in Christo, cui ut casta virgo, erant traditæ. II Cor., xi, 2, 3.

  1. Et pacti Dei sui oblita est : legis, adulteria prohibentis. Inclinata est : Chald. depressa declivis, in fovea lubrica.

  2. Non revertentur : ut qui in ferarum speluncam inciderint, neque unquam ad se redibunt, pravis inescati libidinibus, et voluptatibus mersi.

  3. Ut ambules in via bona : redi ad vers. 11. Prudentia servabit te : 12 : ut eruaris a via mala ; 16 : a muliere aliena ; et : ut ambules in via bona : hæc enim omnia consequeris, si prudentia te regat.

Chapter 3 of 133