Skip to the text

Caput XXIV

Sapiens idem fortis, et egregius belli dux, 5, 6 ; ne desperaveris : tuere proximum : nulla sit excusatio, 11, 12 ; sapientia : justus cadit septies, 16 ; ne gaudeas inimici casu, 17, 18 ; time Deum et regem : justitia : verba mitia, 26 ; antequam opus aggrediaris, præpara, 27 ; ultio vetita, 29 ; piger, 30 et seq.

  1. Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis : 2. quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.

  2. Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.

  3. In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.

  4. Vir sapiens, fortis est : et vir doctus, robustus et validus.

  5. Qui cum dispositione initur

  6. Quia cum dispositione initur bellum : consiliis : industria. [504]

bellum : et erit salus ubi multa consilia sunt.

  1. Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum.

  2. Qui cogitat mala facere, stultus vocabitur.

  3. Cogitatio stulti peccatum est : et abominatio hominum detractor.

  4. Si desperaveris lassus in die angustiæ : imminuetur fortitudo tua.

  5. Erue eos, qui ducuntur ad mortem : et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.

  6. Si dixeris : Vires non suppetunt : qui inspector est cordis, ipse intelligit, et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.

  7. Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.

  8. Sic et doctrina sapientiæ, animæ tuæ : quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.

  9. Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.

  10. Septies enim cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum.

  11. Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina ejus ne exultet cor tuum : 18. ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.

  12. Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios : 20. quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.

  13. Time Dominum, fili mi, et regem : et cum detractoribus non commiscearis : 22. quoniam repente consurget perditio eorum : et ruinam utriusque quis novit ?

  14. Hæc quoque sapientibus : Cognoscere personam in judicio non est bonum.

  15. Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.

  16. Qui arguunt eum, laudabuntur : et super ipsos veniet benedictio.

  17. Labia deosculabitur, qui recta verba respondet.

  18. Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum : ut

  19. Excelsa stulto sapientia : sublimior quam ut attingat. In porta : in publicis conventibus, indoctus obmutescet.

  20. Qui cogitat mala facere, stultus vocabitur : Hebr. inventor malarum cogitationum, dolosus.

  21. Cogitatio stulti peccatum est : ejus astutia prava, dolus malus.

  22. Si desperaveris lassus in die angustiæ : Hebr. si defeceris.

  23. Vires non suppetunt : Hebr. non novi hunc ; Septuag. de ignoto quid laborem ? At Deus mandavit unicuique de proximo suo, Eccli., xvii, 12.

  24. Ne... quæras impietatem in domo justi : per calumniam.

  25. Septies enim : licet enim sæpius in levibus peccet, tamen resurget, cum impii sit immedicabilis casus : ne ergo inde arripias calumniandi ansam.

  26. Quoniam non habent futurorum spem mali : Hebr. et Septuag. posteritatis. Quo etiam lucerna pertinet, II Reg., xiv, 7 ; Psalm. cxxxi, 17. Chald. de novissimis intelligit.

  27. Hæc quoque sapientibus : alius titulus, alius stylus.

  28. Labia deosculabitur : mite responsum instar amantissimi est osculi.

  29. Præpara foris : œconomicum : de providendo sumptibus, per agriculturam, antequam ædificare aggrediaris : ut habes Luc., xiv, 28, de ædificaturo turrim. Allegorice, ne prius arduum opus incipias, quam agenda praevidens.[505]

postea ædifices domum tuam.

  1. Ne sis testis frustra contra proximum tuum : nec lactes quemquam labiis tuis.

  2. Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei : reddam unicuique secundum opus suum.

  3. Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti : 31. et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat

  4. Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.

  5. Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas :

  6. Et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.

  7. Ne dicas : en ultionem prohibitam, ut odium, supra 17, 33, 34 : idem supra vi, 10, 11.

Chapter 25 of 133