Skip to the text

Caput X

PARABOLÆ SALOMONIS (*).

Piger, 4, 5, 26, mendax : contumeliosus : malis omnia metuenda : nil ab ipsis, 24 ; verbosus, 25 ; parce et sapienter loquens, 10, 11 et seq. 19, 20, 21 ; scelus per risum, 23 ; simplicitas, justitia, veritas, benevolentia, 32.

  1. Filius sapiens lætificat patrem : filius vero stultus mæstitia est matris suæ.

  2. Nil proderunt thesauri impietatis : justitia vero liberabit a morte.

  3. Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet.

(*) Parabolæ Salomonis : novus titulus, nova quoque scribendi ratio : sermonibus adhortatoriis, ac præparatoriis continuis qui antecesserunt, succedunt breves variis de rebus absolutæque sententiæ : illic παραίνεσις, sive commonitio et hortatio : hic γνώμαι, sive sententiæ.

  1. Filius sapiens lætificat patrem Hic et in toto libro passim tenerae animæ, et ad rationum pondera ferenda imbecilles, ipsa erga parentes innata pietate, deducuntur paulatim ad sapientiam.

  2. Nil proderunt thesauri impietatis : impietate parti.

  3. Et insidias impiorum subvertet : Hebr. pravitatem : Chald. substantiam, Septuag. vitam. [476]

  4. Egestatem operata est manus remissa : manus autem fortium divitias parat.

Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos : idem autem ipse sequitur aves volantes.

  1. Qui congregat in messe, filius sapiens est : qui autem stertit æstate, filius confusio is.

  2. Benedictio Homini super caput justi : os autem impiorum operit iniquitas.

  3. Memoria justi cum laudibus ; et nomen impiorum putrescet.

  4. Sapiens corde præcepta suscipit : stultus cœditur labiis.

  5. Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter : qui autem depravat vias suas, manifestus erit.

  6. Qui annuit oculo, dabit dolorem : et stultus labiis verberabitur.

  7. Vena vitæ, os justi : et os impiorum operit iniquitatem.

  8. Odium suscitat rixas : et universa delicta operit charitas.

  9. In labiis sapientis invenitur sapientia : et virga in dorso ejus qui indiget corde.

  10. Sapientes abscondunt sciendam : os autem stulti confusioni proximum est.

  11. Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus : pavor pauperum egestas eorum.

  12. Opus justi ad vitam : fructus autem impii ad peccatum.

  13. Via vitæ, custodienti disciplinam : qui autem increpationes relinquit, errat.

  14. Abscondunt odium labia mendacia : qui profert contumeliam, insipiens est.

  15. In multiloquio non deerit peccatum : qui autem moderatur labia sua,' prudentissimus est.

  16. Argentum electum, lingua justi : cor autem impiorum pro nihilo.

  17. Labia justi erudiunt plurimos : qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur.

  18. Egestatem operata est manus remissa : pigra ; alii, dolosa : infra, cap. xii, vers. 27. Qui nititur mendaciis : deest Hebr., Septuag. aliud reponunt.

  19. Os impiorum operit iniquitas : turpitudo et pœna. Beda legit iniquitatem, ut et Hier. vertit infra, 11 : Operit autem, dum fictis verbis excusat.

  20. Stultus cæditur labiis : dicteriis proscinditur, ut infra 10.

  21. Depravat vias suas : dissimulator, versipellis. Manifestus erit : quod maxime timet, ipsis fraudibus deprehensus.

  22. Qui annuit oculo : deceptor, de quo supra, vi, 12, 13. Dabit dolorem : et sibi, et aliis, ibid., 14, 15.

  23. Odium suscitat rixas : et tibi et aliis noxias. Universa delicta operit charitas : aliorum quidem condonando et excusando : nostra quoque, veniam ea benignitate facile impetrando ; quo Petrus spectasse videtur, I Petr., iv, 8.

  24. Qui indiget corde : intellectu, sapientia. Audi, popule stulte, qui non habes cor, Jerem., v, 21.

  25. Sapientes abscondunt scientiam : quorum quippe gravitas ab omni jactantia abhorreat. Os autem stulti confusioni proximum est : præ multiloquio.

  26. Substantia divitis, urbs fortitudinis : instar munitæ arcis. Aliæ postea sententiæ divitum retundent superbiam : vide interim infra, 22.

  27. Custodienti disciplinam : castigationem amanti. Qui increpationes relinquit, errat : neminem enim habet, qui reducat errantem.

  28. Abscondunt odium : odium neque celandum per dissimulantiam, neque per insipientiam proferendum : ergo non habendum.

  29. In cordis egestate morientur : vecordia, insipientia, et ita passim. [477]

  30. Benedictio Domini divites facit, reo sociabitur eis afflictio.

  31. Quasi per risum stultus operatur scelus : sapientia autem est viro prudentia.

  32. Quod timet impius, veniet super eum : desiderium suum justis dabitur.

  33. Quasi tempestas transiens, non erit impius : justus autem quasi fundamentum sempiternum.

  34. Sicut acetum dentibus, et fumus oculis : sic piger his qui miserunt eum.

  35. Timor Domini apponet dies : et anni impiorum breviabuntur.

  36. Expectatio justorum lætitia : spes autem impiorum peribit.

  37. Fortitudo simplicis via Domini : et pavor his, qui operantur malum.

  38. Justus in æternum non commovebitur : impii autem non habitabunt super terram.

  39. Os justi parturiet sapientiam : lingua pravorum peribit.

  40. Labia justi considerant placita : et os impiorum perversa.

  41. Quasi per risum Stultus gaudet sceleribus, improvidus, ac finis nescius : prudens autem, qui et providens, futura providet cogitatque illud : Risus dolore miscebitur, et extremo gaudii luctus occupat, infra, xiv, 13 ; vel per simulationem fingit se ludere, cum saevit, infra, xxvi, 18, 19.

  42. Quasi tempestas transiens, non erit impius : ita persecutores, ita reges iniqui, ac violenti quique homines Ergo dum minantur, dum furunt, secede tantisper velut a pluvia, ipsa se tempestas impetu dissolvet suo : neque interim evertet justos, quos fides efficit fundamentum sempiternum.

  43. Sicut acetum dentibus, quo obstupescunt ; et fumus oculis, quo caligant : ita piger, a viris quantumvis fortibus ac perspicacibus adhibitus ad negotia, eorum rectis viribusque consiliis vim detrahit, offundit tenebras Fortis, mitte fortes, non desides ; ne optima quæque negotia per legati socordiam pereant.

  44. Labia justi considerant placita : placentia : cupit enim amare, laudare. Os impiorum perversa : prava, noxia : cum nocendi et maledicendi studio teneatur.

Chapter 11 of 133