Caput XVI
Homo præparat ; Deus regit, i, 9 ; agenda omnia sub oculis Dei : Deus omnia propter seipsum • arrogans : Deo propitio, omnia bene vertunt : res modica cum justitia ; regum prudentia, 10 ; justitia, 12, 13 ; ira : clementia, 14,15 ; Deus omnia in pondere, 11 ; egestas acuit industriam ; patiens ; fortis ; nihil fortuitum, 33.
Hominis est animam præparare : et Domini gubernare linguam.
Omnes viæ hominis patent oculis ejus : spirituum ponderator est Dominus.
Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.
Universa propter semetipsum operatus est Dominus : impium quoque ad diem malum.
Abominatio Domini est omnis arrogans : etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens.
Initium viæ bonæ, facere justitiam : accepta est autem apud Deum magis, quam immolare hostias.
Misericordia et veritate redimitur iniquitas : et in timore Domini declinatur a malo.
Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate.
Cor hominis disponit viam suam : sed Domini est dirigere gressus ejus.
Divinatio in labiis regis, in judicio non errabit os ejus.,
Hominis est : sic infra 9. Cor hominis disponit viam suam : sed Domini est dirigere gressus : homines quidem diligenter sua et dicta et facta apud se componunt : sed cum adest loquendi aut agendi tempus, ipsi excidunt sibi ; ac bene cogitata præter spem, in pessimos sermones, aut inepta facta desinunt.
Omnes viæ hominis patent oculis ejus : Hebr. mundæ oculis suis, ipsius scilicet hominis : sua cuique sensa placent. At spirituum ponderator est Dominum, vide xxi, 2. Deus nos non arbitrio nostro, sed ex vero judicat ; nec leviter, sed appensis omnibus, ut infra 11.
Impium quoque ad diem malum : sic enim ad Pharaonem : Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terni, Exod., ix, 16 ; Rom., ix, 17, occultissimo quidem, sed tamen justo judicio.
Etiamsi manus ad manum fuerit : cessans, nihil agens : supra xi, 21. Initium viæ bonæ, facere justitiam : deest Hebr., Septuag. habent.
Cum placuerint Domino. Sic quia placuerunt Deo viæ Danielis et trium puerorum : inimicos quoque eorum, regesque qui eos in ignem, vel bestias miserunt, convertit ad pacem, atque amicitiam. Beda : sic Josepho, sic Jeremiæ, sic aliis contigit.
Divinatio in labiis regis : decretis parendum ut oraculis : quin etiam vaticinari et arcana cordium scrutari reges videntur : sic illa Thecuitis ad Davidem acutissime conjectantem : Nec ad sinistram, nec ad dexteram est ex omnibus his, quæ locutus est dominus meus rex... tu autem, domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, II Reg., xiv, 19, 20. Sic ipse Salomon inter duas fœminas dijudicans, arcana pectoris elicuit, III Reg., iii. Non errabit os ejus : eo quod sit sagax, et rerum experimento doctus : tum quod cor ejus in manu Dei : infra xxi, 1, ne perfidi latere putent occultas molitiones, ac rempublicam pessumdent, aut temere principis judicata contemnant. [489]
Pondus et statera judicia Domini sunt : et opera ejus omnes lapides sacculi.
Abominabiles regi qui agunt impie : quoniam justitia firmatur solium.
Voluntas regum labia justa : qui recta loquitur, diligetur :
Indignatio regis, nuntii mortis : et vir sapiens placabit eam.
In hilaritate vultus regis, vita : et clementia ejus, quasi imber serotinus.
Posside sapientiam, quia auro melior est : et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
Semita justorum declinat mala : custos animæ suæ servat viam suam.
Contritionem præcedit superbia : et ante ruinam exaltatur spiritus.
Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis.
Eruditus in verbo reperiet bona : et qui sperat in Domino, beatus est.
Qui sapiens est corde, appellabitur prudens : et qui dulcis eloquio, majora percipiet.
Fons vitæ eruditio possidentis : doctrina stultorum, fatuitas.
Cor sapientis erudiet os ejus : et labiis ejus addet gratiam.
Favus mellis, composita verba : dulcedo animæ, sanitas ossium.
Est via quæ videtur homini recta : et novissima ejus ducunt ad mortem.
Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.
Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.
Homo perversus suscitat lites : et verbosus separat principes.
Vir iniquus lactat amicum suum : et ducit eum per viam non bonam.
Qui attonitis oculis cogitat
Et opera ejus omnes lapides sacculi : Septuag. pondera justa, quod lapidibus in sacculo reconditis ponderare soliti essent. Vide Sap., xi, 21.
In hilaritate vultus regis : Hebr. in lumine vultus, quæ locutio frequentissima : vita ; gratia, favor. Et clementia ejus quasi imber serotinus : est enim imber temporaneus, seu veris, alendis seminibus ; est et serotinus, æstivus, seu autumnalis, maturandæ messi, vindemiæque aptissimus, Deut., xi, 14 ; Jac, v, 7, qui et optatissimus æstivis caloribus temperandis.
Eruditus in verbo : per verbum.
Qui sapiens est corde : tum quisque est omnibus jucundissimus, cum ad animi prudentiam accedit sermonis gratia. Vide infra 23.
Cor sapientis erudiet os ejus : non temere loquitur, nec nisi re penitus intellecta. Et labiis ejus addet gratiam : Hebr. doctrinam, disciplinam.
Favus mellis, composita, mitia et moderata verba : eadem sunt dulcedo sive quies animæ, medela est et sanitas ossium, medullarumque, atque infimarum partium : quippe queis et animus et corpus reficiatur.
Est via : idem sup. xiv, 12.
Anima laborantis fame : laborat sibi : quia compulit eum os suum : alimenti penuria : sensus est : indigentia acui industriam et artes.
Vir impius fodit malum, sibi et aliis. In labiis ejus ignis ardescit : litibus, ira, jurgiis inflammat ac devastat omnia : sicut habes Jac., iii, 6.
Et verbosus separat principes : susurro, de quo sæpe.
Qui attonitis oculis (supple, est) cogitat prava ; Hebr. et Septuag. qui [490] ob-
prava, mordens labia sua perficit malum.
Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.
Melior est patiens viro forti : et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.
firmatis, fixis : mordens labia : qui mordet labia, perficit malum. Indicium est hominis malum alteri machinantis, defixis oculis mordere labia.
Corona dignitatis senectus : Hebr., diadema gloriæ canities, quæ caput cingit et ornat.
Sortes mittuntur : sic in eligendo Saüle, Matthia, et aliis ; sensusque est : Per divinam providentiam ambigua quæque et incerta in certos fines dirigi, neque quidquam fortuitum.
Chapter 17 of 133