Caput XIV
Sapiens mulier : vir bonus ab iniquo despicitur : labor assiduus ; 4 ; stultus : sapiens : falsæ pietatis malus exitus : gaudium : luctus : stulta credulitas : agere considerate : verbosus : actuosus 23 ; regum regnorumque robur, 28, 34 ; boni administri regum, 35.
Sapiens mulier ædificat domum suam : insipiens extractam quoque manibus destruet.
Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo, qui infami graditur via.
In ore stulti virga superbiæ : labia autem sapientium custodiunt eos.
Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est : ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
Testis fidelis non mentitur : profert autem mendacium dolosus testis.
Quærit derisor sapientiam, et non invenit : doctrina prudentium facilis.
Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.
Sapientia callidi, est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum, errans.
Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.
Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
11 . Domus impiorum delebitur : tabernacula vero justorum germinabunt.
Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus dedu-
Qui infami graditur via : Hebr. perversus via sua despicit eum.
In ore stulti virga superbiæ : dicta factaque arrogantia.
Ubi non sunt boves : labore et industria copia paratur.
Doctrina prudentium facilis : neque enim inaccessa et inexplorata, sed regia incedunt via : nec sapientiam putant, nova et aliis ignota, sed sana promere : neque altiora et subtiliora, sed recta sectantur ; et quæ tractant sublimia, enu.cleant, ac velut in lac temperant.
Vade contra... et nescit labia prudentiæ : Hebr. nescies : quod utrumque verum est : si viro stulto occurrere satagas, facile deprehendes ejus inscitiam, ac simul prodes tuam. At Chald. Vade a conspectu viri stulti : nescit enim verba prudentiæ.
Sapientia callidi, est intelligere viam suam. Sic enim David moriens monuerat : Ut intelligas universa quæ facis, et quocumque te verteris, III Reg., ii, 3. At stulti aguntur, non agunt, impetu rapiuntur, unde subdit : et imprudentia stultorum, errans : Hebr. dolus, quod est, fallax ; eodem sensu. Vide infra, 15.
Stultus illudet peccatum : ludificando excusat, et palliat peccata, et aliena et sua. Inter justos... gratia : Hebr. benevolentia , quod nec aliis imponant, nec sibi.
Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus ; Hebr. et in gaudio. Non miscebitur extraneus : alienus. Sunt qui a dolore suo avocent animum, voluptatibusque se obtundant, ne suam amaritudinem sentiant : sunt qui alieno arbitrio gaudeant et doleant, rerum suarum ignari : at cuique oportet ex seipso sui dolores, sua gaudia constent.
Est via quæ videtur : sic falsa pietas, falsus et amarus zelus, falsa pœnitentia pravis illudit animis. [485]
cunt ad mortem.
Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
Innocens credit omni verbo : astutus considerat gressus suos.
Filio doloso nihil erit boni : servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
Sapiens timet, et declinat a malo : stultus transilit, et confidit.
Impatiens operabitur stultitiam : et vir versutus odiosus est.
Possidebunt parvuli stultitiam, et expectabunt astuti scientiam.
Iacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.
Etiam proximo suo pauper odiosus erit : amici vero divitum multi.
Qui despicit proximum suum, peccat : qui autem miseretur pauperis, beatus erit.
Qui credit in Domino, misericordiam diligit.
Errant qui operantur malum : misericordia et veritas præparant bona.
In omni opere erit abundantia : ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
Corona sapientium, divitiæ eorum : fatuitas stultorum, imprudentia.
Liberat animas testis fidelis : et profert mendacia versipellis.
In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.
Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.
In multitudine populi dignitas regis : et in paucitate plebis ignominia principis.
Qui patiens est, multa gubernatur prudentia : qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam.
Vita carnium, sanitas cordis : putredo ossium, invidia.
Qui calumniatur egentem, exprobrat factori ejus : honorat autem eum, qui miseretur pauperis.
In malitia sua expelletur impius : sperat autem justus in morte sua.
Innocens : Hebr. imperitus. Credit omni verbo : astutus considerat (ipse) gressus suos ; nec se ad aliena quæque verba componit. Filio doloso nihil erit boni : deest Hebr. et Septuag.
Impatiens : facile excandescens, et Hebr. in agendo præceps, operabitur stultitiam : et vir versutus odiosus est : Hebr. vir cogitationum sive machinationum odio erit, tam in agendo præceps, quam in cogitando et deliberando nimius, odio habentur.
Et expectabunt astuti scientiam : Hebr. coronabuntur scientia, vincent.
Etiam proximo... pauper odiosus : quo magis eum subleves : unde subdit :
Qui despicit proximum : pauperem licet, peccat. Qui credit in Domino : deest Hebr.
22. Errant ( Hebr. nonne errant ?) qui operantur malum. Asseverandi formula ; quasi diceret : Manifeste errant, aut, ut alii, ecce errant.
In omni opere : actuosi proficiunt, verbosi egent, quo nihil est verius.
Fatuitas stultorum, imprudentia : Hebr. fatuitas, eodem verbo repetito, quasi diceret : Mera fatuitas.
Vita carnium, sanitas cordis , sive sanum cor : ab ira, et livore purum. Putredo ossium, invidia : marcescunt invidi, et mœrore tabescunt : vir bonus ipsa lætitia, et mente et corpore vegetus. [486]
In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.
Justitia elevat gentem : miseros autem facit populos peccatum.
Acceptus est regi minister intelligens : iracundiam ejus inutilis sustinebit.
Et indoctos quosque erudiet : Hebr. et in medio stultorum cognoscetur, praevalente luce, et pervincente fama.
Miseros autem facit populos peccatum : Septuag. extenuat ; at Hebr. Chald. et Syr. misericordia in populos, peccatum, id est, sacrificium pro peccato, expiatio.
Iracundiam ejus inutilis sustinebit : Hebr. qui confundit : cujus administratio regiis consiliis dedecus aut invidiam conciliat.
Chapter 15 of 133