Skip to the text

Caput XI

Æqua mensura : justitia divitiis melior : amicus infidus, sapiens magistratus, 14 ; verus decor 32 ; beneficentia, rem auget, 24 et seq. ; vigilantia in bono, justitiæ et sapientiæ fructus, 28 et seqq.

  1. Statera dolosa, abominatio est apud Dominum : et pondus æquum, voluntas ejus.

  2. Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia : ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.

  3. Simplicitas justorum diriget eos : et supplanta io perversorum

  4. Statera dolosa : quod ad omnem iniustitiæ speciem Beda transfert, eo quod omnis iniustitia iniqua sive inæquali mensura constet. Hinc varias recensent injustitiæ species, qualis est contumelia, vers. 2 ; pravitas, 3 ; divitiæ male partæ, 4 ; fides prodita in amicos, 9, 12, 13. Causa autem omnis injustitiæ, civitas magistratibus rectisque consiliis destituta, 14. Hæc habet usque ad illum versum ; quanquam et alia interserit. Voluntas ejus : amor, placitum.

  5. Ubi humilitas ..... Revelasti enim ea parvulis, Matth., xi, 25.

  6. Supplantatio, seu Hebr. nequitia, pravitas, perversorum vastabit illos. [478]

vastabit illos.

  1. Non proderunt divitiæ in die ultionis : justitia autem liberabit a morte.

  2. Justitia simplicis diriget viam ejus : et in impietate sua corruet impius.

  3. Justitia rectorum liberabit eos : et in insidiis suis capientur iniqui.

  4. Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes : et expectatio sollicitorum peribit.

  5. Justus de angustia liberatus est : et tradetur impius pro eo.

  6. Simulator ore decipit amicum suum : justi autem liberabuntur scientia.

  7. In bonis justorum exultabit civitas : et in perditione impiorum erit laudatio.

  8. Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur.

  9. Qui despicit amicum suum, indigens corde est : vir autem prudens tacebit.

  10. Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana : qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.

  11. Ubi non est gubernator, populus corruet : salus autem, ubi multa consilia.

  12. Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo : qui autem cavet laqueos, securus erit.

  13. Mulier gratiosa inveniet gloriam : et robusti habebunt divitias.

  14. Benefacit animæ suæ vir misericors : qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.

  15. Impius facit opus instabile : seminanti autem justitiam merces fidelis.

  16. Clementia præparat vitam : et sectatio malorum mortem.

  17. Abominabile Domino cor pravum : et voluntas ejus in iis, qui simpliciter ambulant.

  18. Non proderunt divitiæ : ad justitiam pertinet contemnere divitias, quarum fere gratia injusta molimur.

  19. Expectatio sollicitorum peribit : Hebr. roborum, potentium, divitum, qui et ipsi semper solliciti : contra justus securus, ut supra, iii, 12, 24, 25 ; antiqua translatio ex Beda : Justi non perit spes ; gloria impiorum peribit.

  20. Tradetur impius pro eo. Vide xxi, 18.

  21. Justi autem liberabuntur scientia : fraude non indigebunt, recto firmoque judicio fulti.

  22. Benedictione justorum exaltabitur civitas : faustis precationibus : ore impiorum, blasphemis vocibus subvertetur.

  23. Vir autem prudens tacebit : amici vitia, ut vers. seq.

  24. Qui autem cavet laqueos : Hebr. qui odit stipulantes, hoc est, fidejussiones, sponsiones : qua de re, vi, 1.

  25. Mulier gratiosa... et. robusti... Quam certum est mulierem, formæ gratia, commendari, tam certum est strenuos atque industrios viros parare dividas. De forma, intra, 22.

  26. Qui autem crudelis est,... propinquos abjicit : ne illos quidem novit ; at Hebr. perturbans carnem suam, crudelis : hoc est sibi nocet qui crudelis est : quod priori parti congruit. Vel, ne sis immisericors in proximum : et carnem tuam ne despexeris, Isa., lviii, 7.

  27. Impius facit opus instabile : ei similis, qui ædificat super arenam, Matth., vii, 26. Seminanti autem justitiam merces fidelis : stabilis, certa.

  28. Clementia præparat vitam ; Hebr. et Septuag. justitia. Et sectatio malorum mortem : sectator. [479]

  29. Manus in manu, non erit innocens malus : semen autem justorum salvabitur.

  30. Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.

  31. Desiderium justorum omne bonum est : præstolatio impiorum furor.

  32. Alii dividunt propria, et ditiores fiunt : alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.

  33. Anima, quæ benedicit, impinguabitur : et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.

  34. Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis : benedictio autem super caput vendentium.

  35. Bene consurgit diluculo qui quærit bona : qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.

  36. Qui confidit in divitiis suis, corruet : justi autem quasi, virens folium germinabunt.

  37. Qui conturbat domum suam, possidebit ventos : et qui stultus est, serviet sapienti.

  38. Fructus justi lignum vitæ : et qui suscipit animas, sapiens est.

  39. Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator ?

  40. Manus in manu : etiam cessans, mala cogitat, nunquam a pravis machinationibus otiatur : infra, xvi, 5. Alii : Iungens dextras decipit : data etiam fide.

  41. Circulus aureus in naribus suis : porci. Forma insipientem tam dedecet, quam inaures suam : nota ornamenta ex fronte pendentia in nasum, Ezech., xvi, 12, et Hier. ibid.

  42. Præstolatio impiorum furor : Dei scilicet.

  43. Alii dividunt propria : Hebr. est dispergens, et, additur ei amplius : est parcens (rei) plus æquo, etiam ad egestatem : quod ultimum potest etiam verti : est subtrahens non recte : quod Vulg. vertit : est rapiens non sua : recte Septuag. Sunt qui propria seminantes, plura faciunt : sunt et qui congregantes minuuntur : ducta similitudine a seminatis granis. Præclara sententia : qui enim dare scit in loco et tempore, ei res ex ipsa etiam liberalitate crescit : præsertim per eleemosynas, Deo benedicente : qui autem non ratione regitur, sed impetu, is simul raptor, largitor, suaque et aliena corrumpet. Vide seq. et infra, xiii, 7.

  44. Et qui inebriat : irrigat, potat egenos : inebriabitur : rebus omnibus abundabit.

  45. Qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis. Simplicius Hebr. quærenti malum, occurret ei.

  46. Qui conturbat domum suam : decoctor seu rei suæ negligens. Et qui stultus est : nempe ille decoctor.

  47. Fructus justi lignum vitæ : vita vivet ; alludit ad Gen., ii, 9, et qui suscipit animas : egenos, hospites, sapiens est : providus qui aliis benefaciendo, ipse sibi consulit.

  48. Si justus in terra recipit : si Abel, si, Job, si Daniel, si Tobias, aliique justi tanta patiuntur ; quid impii, quid Antiochus, quid cæteri pessimi homines ? At Septuag. Si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ? refert Petrus I Petr., iv, 18.

Chapter 12 of 133