Skip to the text

Caput XX

Ebrietas : ira regis metuenda ; contentiosi homines : piger, 4 ; sapiens : rex justus : clemens : sapiens, 8, 26, 28 ; nemo mundus : iniquæ mensuræ : vir attentus, 12 ; fidejussor : bona in speciem, 17 ; consilia, 18 ; revelans arcana : detractor, adulator æque fugiendi, 19 ; festinate divitiæ : ultio vetita, 22 ; Deo permittenda sors nostra, 24 ; juvenum ac senum robur : occulta vulnera.

  1. Luxuriosa res, vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur, non erit sapiens.

  2. Sicut rugitus leonis, ita et ter-

  3. Luxuriosa res, vinum : effrene quid, sive immoderatum et incastigatum, [496]

ror regis : qui provocat eum, peccat in animam suam.

  1. Honor est homini qui separat se a contentionibus : omnes autem stulti miscentur contumeliis.

  2. Propter frigus piger arare noluit : mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.

  3. Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri : sed homo sapiens exhauriet illud.

  4. Multi homines misericordes vocantur : virum autem fidelem quis inveniet ?

  5. Justus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet.

  6. Rex, qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo.

  7. Quis potest dicere : Mundum est cor meum, purus sum a peccato ?

  8. Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum.

  9. Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.

  10. Aurem audientem, et oculum videntem,Dominus fecit utrumque.

  11. Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat : aperi oculos tuos, et saturare panibus.

  12. Malum est, malum est, dicit omnis emptor : et cum recesserit, tunc gloriabitur.

  13. Est aurum, et multitudo gemmarum : et vas pretiosum labia scientiæ.

  14. Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.

  15. Suavis est homini panis mendacii : et postea implebitur os ejus calculo.

  16. Cogitationes consiliis roborantur : et gubernaculis tractanda sunt bella.

  17. Ei, qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.

  18. Qui maledicit patri suo, et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris.

  19. Hæreditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.

  20. Ne dicas : Reddam malum : expecta Dominum, et liberabit te.

  21. Abominatio est apud Dominum pondus et pondus : statera dolosa non est bona.

quod est etiam luxuriosum. Ad verbum : Derisor, quod item est, improbus, intemperans ; sicera, id est vinum, tumultuans, phrasi hebraica : cognata hæc sunt.

  1. Homo sapiens exhauriet illud : profundissima quæque penetrabit, nec se capi sinet.

  2. Multi homines : multi multa jactant : commendat quisque liberalitatem suam. Virum autem fidelem, neque inani virtutis titulo se jactantem, quis inveniet ?

12, 13. Aurem audientem : attentam aurem, attentos oculos. Vide Isa., vi, 9 ; unde in seq. : Aperi oculos tuos : cave tibi, attentus esto et diligens.

  1. Panis mendacii : bonus in speciem, sed non satis purgatus, mixtis quoque calculis et pulvere : sic multa bona in speciem, nec nisi experiundo noscenda.

  2. Et gubernaculis tractanda sunt bella : consiliis.

  3. Qui revelat mysteria : Hebr. Revelanti arcana, detractori, allicienti labiis, sive blandienti, ne te comitem adiunxeris.

  4. Hæreditas, ad quam : festinata dolis acquisitio primum delectat, ad extremum destituit possidentem. [497]

  5. A Domino diriguntur gressus viri : quis autem hominum intelligere potest viam suam ?

  6. Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.

  7. Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.

  8. Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.

  9. Misericordia, et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia, thronus ejus.

  10. Exultatio juvenum, fortitudo eorum : et dignitas senum, canities.

  11. Livor vulneris absterget mala : et plagæ in secretioribus ventris.

  12. Ruina est homini devorare sanctos : Hebr. sanctitatem, sanctificata rapere : et post vota retractare : Hebr. cavillari vota, irrita facere variis interpretationibus ; sive ad inania vota recurrere ; rapinis expiandis scilicet.

  13. Et incurvat super eos fornicem : carcerem firmissimum in fornicis modum ; Hebr., rotam ; Septuag. tribulam, qua confringantur : supplicii genus.

  14. Lucerna Domini spiraculum (sive mens) hominis : mens divinitus accensa lux est, quæ pectoris arcana rimatur. Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est, I Cor., ii, 11.

  15. Exultatio sive gloriatio juvenum robur eorum : Hebr. cor eorum, viribus juvenes, senes ipsa canitie, rerumque experientia gloriantur.

  16. Livor vulneris absterget mala : ejectio puris quo vulnus livescit, mali abstersio est. Et plagæ : aliud est enim cum ulcus alte penetrat : sic vulnera animi confitendo sanantur : in alto delitescentia, exitiosiora sunt.

Chapter 21 of 133