Caput XIX
Simplicitas in paupere : præceps, sive inconsideratus, 2 ; blasphemus, 3 ; divitiæ : testis falsus, 5, 9, 28 ; falsa amicitia : sui compos, 8 ; servi dominantes : vir patiens, 4 ; ira regis : ejusdem clementia : litigiosa mulier : uxor prudens, Dei donum : piger, 15, 24 ; eleemosyna : filius castigandus, sed moderate, 18 ; hominum varia consilia, 21 ; pœnæ utiles : parentes affligens : pœnæ improbis.
1 . Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia sua, et insipiens.
Ubi non est scientia animæ, non est bonum : et qui festinus est pedibus offendet..
Stultitia hominis supplantat gressus ejus : et contra Deum fervet animo suo.
Divitiæ addunt amicos plurimos : a paupere autem et hi, quos habuit, separantur.
Testis falsus non erit impunitus : et qui mendacia loquitur, non effugiet.
Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
Fratres hominis pauperis oderunt eum : insuper et amici procul recesserunt ab eo.
Qui tantum verba sectatur, nihil habebit :
Qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.
Falsus testis non erit impunitus : et qui loquitur mendacia, peribit.
Non decent stultum deliciae : nec servum dominari principibus.
Doctrina viri per patientiam noscitur : et gloria ejus est iniqua prætergredi.
Sicut fremitus leonis, ita et regis ira : et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
Dolor patris filius stultus : et tecta jugiter perstillantia, litigiosa mulier.
Domus et divitiæ dantur a parentibus : a Domino autem proprie uxor prudens.
Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
Qui custodit mandatum, custodit animam suam : qui autem negligit viam suam, mortificabitur.
Fœneratur Domino qui miseretur pauperis : et vicissitudinem suam reddet ei.
Erudi filium tuum, ne despe-
Quam dives torquens labia sua : Hebr. quam perversus labiis.
Fervet : irascitur, culpasque suas Deo imputat.
5 et 9. Testis falsus : idem, excepto ultimo vocabulo.
Multi : intellige, plures, turbam, vulgus ipsum.
Qui... possessor est mentis : bonæ scilicet, vel simpliciter, sui compos.
Non decent stultum deliciæ : non competit illi delectatio, quippe improvido, et per mentis vitium inquieto.
Doctrina viri per patientiam noscitur : Hebr. iram prolongat, seu patientem facit. Et gloria ejus est iniqua prætergredi : id est, injurias negligere.
Tecta jugiter : vide xxi, 9.
Mortificabitur : morte afficietur.
Ne desperes : Hebr. quia adhuc spes est. Ad interfectionem : alii ex Hebr., [495]
res : ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.
Qui impatiens est sustinebit damnum : et cum rapuerit, aliud apponet.
Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
Multæ cogitationes in corde viri : voluntas autem Domini permanebit.
Homo indigens misericors est : et melior est pauper, quam vir mendax.
Timor Domini ad vitam : et in plenitudine commorabitur, absque visitatione pessima.
Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.
Pestilente flagellato stultus sapientior erit : si autem corripueris sapientem, intelligat disciplinam.
Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.
Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.
Testis iniquus deridet judicium : et os impiorum devorat iniquitatem.
Parata sunt derisoribus judicia : et mallei percutientes stultorum corporibus.
ad strepitum, ad clamorem ejus. Ne ponas animam tuam, ne te falsa teneat misericordia. Septuag. Erudi filium tuum, sic enim erit bonæ spei : ad contumeliam autem ne efferaris animo tuo ; quo sensu Paulus : Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestro, ut non pusillo animo fiant, Coloss., iii, 21.
Qui impatiens est : iracundus, præceps, sustinet pœnam ; et cum rapuerit : Hebr. cum eripueris (ab incommodo scilicet) etiam addes, supple, alia incommoda, alias culpas : in pejus enim ruet.
Multæ cogitationes : varia et incerta consilia.
Homo indigens, misericors est : inopiæ incommoda per experientiam doctus : quo recidit illud hebraicum : Desiderium (indigentia) viri, misericordia ejus ; misericordem eum et ad beneficentiam propensum efficit.
Timor Domini... et in plenitudine commorabitur : Hebr. et satur habitabit, nec visitabit eum malum.
Pestilente flagellato : Hebr. derisorem si castigaveris, imperitus (quoque) cautior fiet.
Qui affligit patrem : Hebr. spoliat.
Non cesses, fili : Hebr. cessa, fili, et ignorabis, quasi comminando : idem sensus.
Et mallei percutientes : Hebr. percussiones, verbera.
Chapter 20 of 133