Skip to the text

Caput XXI

Cor regis : cordium appensor Deus : quid victimis sit melius : sapientia : piger, 5, 25, 26 ; rapinæ : mulier litigiosa, 8, 19 ; animadversionum utilitas : immitis in pauperem : munera : sapiens re\oeat ad sana consilia, 22 ; tacitus, 23 ; pertinax, 29 ; non est sapientia contra Dominum : a Deo salus, 30, 31.

  1. Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini : quocumque voluerit, inclinabit illud.

  2. Omnis via viri recta sibi videtur : appendit autem corda Dominus.

  3. Facere misericordiam et judicium, magis placet Domino, quam victimæ.

  4. Exaltatio oculorum est dilatatio cordis : lucerna impiorum peccatum.

  5. Sicut divisiones aquarum : qua facilitate rivuli ad irrigandos hortos ab agricola a capite deducuntur, ita cor regis : neque minus cæterorum hominum corda quam regum, cum scriptum sit de quocumque homine : Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos, Jerem. x, 23. Quod et Salomon ubique inculcat : sed cor regis memoratur, quod ex regum voluntate res humanæ pendeant, quodque rex ipse vel maxime in sua potestate esse videatur ; quo magis necesse est, in ipso velut capite rerum humanarum, Dei gubernationi ac potentiæ subjicere reliqua. Quocumque voluerit, inclinabit illud : neque eo socius corda ipsa, Deo id agente, ad bonum malumve se inclinant et inflectunt ; cum scriptum sit : Inclinate corda vestra ad Dominum : et : Bonas facite vias vestras et studia vestra, Jos., xxiv, 23 ; Jerem., vi, 3.

  6. Omnis via viri recta sibi videtur : Hebr. recta in oculis ejus.

  7. Exaltatio oculorum : superbia, despicienda : est : deest Hebr. Dilatatio cordis : [498]

  8. Cogitationes robusti semper in abundantia : omnis autem piger semper in egestate est.

  9. Qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.

  10. Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.

  11. Perversa via viri, aliena est : qui autem mundus est, rectum opus ejus.

  12. Melius est cedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.

  13. Anima impii desiderat malum ; non miserebitur proximo suo.

11 . Mulctato pestilente sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.

  1. Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.

  2. Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.

  3. Munus absconditum extinguit iras : et donum in sinu indignationem maximam.

  4. Gaudium justo est facere judicium : et pavor operantibus iniquitatem.

  5. Vir, qui erraverit a via doctrinae, in cœtu gigantum commorabitur.

  6. Qui diligit epulas, in egestate erit : qui amat vinum et pinguia, non ditabitur.

  7. Pro justo datur impius : et pro rectis iniquus.

  8. Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda.

  9. Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi : et imprudens homo dissipabit illud.

vastæ cogitationes, præ fidentia, temeritas : unde Septuag. θρασυκάρδιος. Lucerna sive lux, gloria impiorum : pro quo, jugum habet Chald. Alii vertunt : oratio, id est, opera, curæ, studia impiorum : hæc omnia peccatum sunt, Deo exosa sunt, mala sunt, et peccato debitas pœnas accersunt.

5. Cogitationes robusti : Hebr. strenui, seduli, diligentis : semper in abundantia : omnis autem piger : Hebr. festinus : præceps : temerarius : semper in egestate est : diligentia copiam, temeritas penuriam parit.

  1. Detrahent eos : dejicient, deturbabunt.

  2. Aliena est : a recta ratione, a lege Dei devia. Quidam intelligunt eodem sensu, quo dicebat Paulus : Alienati a vita Dei ; hospites testamentorum, Ephes., ii , 12 ; iv, 18.

  3. Melius est sedere in angulo domatis : tecti sub dio. In domo communi : sub tecto cum aliis. Melius est pluviam irruentem pati, quam rixosæ mulieris contumelias, et hanc conviciorum grandinem ; supra xix, 13 ; infra, 19.

  4. Mulctato pestilente : impio, stulto. Parvulus : imperitus, passim : congruit cum xix, 25. Et si sectetur sapientem : Hebr. et si corripias sapientem.

  5. Excogitat justus de domo impii : Hebr. intelligit, id est docetur impii damno. Ut detrahat impios a malo : Hebr. subvertens impios in malum : justus scilicet malos male perdens.

  6. Et pavor : Hebr. contritio, pernicies, quanquam et de pavore verum ; supra, iii, 14, 15.

  7. In cœtu gigantum, mortuorum, Manium, commorabitur : uno verbo, concidet, morietur.

  8. Pro justo datur impius : Hebr. redemptio justi impius pretium, propitiatio : sic Isa. xliii, 3 : Dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthiopiam et Saba pro te : vindictam alias ingentes transferam, ut illæ, non tu, exemplo sint. Quo et illud pertinet : Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, Psalm., lxxviii, 6. [499]

  9. Qui sequitur justitiam et misericordiam, inveniet vitam, justitiam, et gloriam.

  10. Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus.

  11. Qui custodit os suum, et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam.

  12. Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.

  13. Desideria occidunt pigram : noluerunt enim quidquam manus ejus operari : 26. tota, die concupiscit et desiderat : qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.

  14. Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.

  15. Testis mendax peribit : vir obediens loquetur victoriam.

  16. Vir impius procaciter obfirmat vultum suum : qui autem rectus est, corrigit viam suam.

  17. Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.

  18. Equus paratur ad diem belli : Dominus autem salutem tribuit.

  19. Civitatem fortium... et destruxit robur fiduciæ ejus : pugnacem, ac de suis viribus ac munitionibus præfidentem, ad sana consilia reducit.

2i. Superbus et arrogans vocatur indoctus : Hebr. stultus, sive derisor, sive pestilens nomen ejus, superbi et arrogantis scilicet.

25, 26. Desideria occidunt pigrum :... tota die concupiscit et desiderat : vim omnem animi effundit in vota inania ; seque strenuum putat quod magna et utilia meditetur, nullo opere consecuto.

  1. Vir obediens (legi, rectæ rationi) loquetur victoriam : Hebr. semper, sive in finem loquetur : non ei os oppriment.

30, 31. Non est sapientia... equus paratur : sic David : Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur, Psalm. xxxii, 17 et seq.

Chapter 22 of 133