Caput XIII
Bona educatio tacere, optimum ; loquax : piger, 4, mendax inter superbos jurgia : divitiæ festinate ex amicis quisque dignoscitur, 20 ; educatio, 24, justi domus stabilis vir bonus, suo contentus.
Filius sapiens, doctrina patris, qui autem illusor est, non audit, cum arguitur.
De fructu oris sui homo satiabitur bonis : anima autem prævaricatorum iniqua.
Qui custodit os suum, custodit animam suam : qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
Vult et non vult piger : anima autem operantium impinguabitur.
Verbum mendax justus detestabitur : impius autem confundit et confundetur.
Justitia custodit innocentis viam : impietas autem peccatorem supplantat.
Est quasi dives, cum nihil habeat : et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
Redemptio animæ viri, divitiæ suæ : qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
Lux justorum lætificat : lucerna autem impiorum extinguetur.
Inter superbos semper jurgia sunt : qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
Substantia festinata minue-
Filius sapiens, doctrina patris : paternæ doctrinae argumentum et fructus.
De fructu oris : ex Hebræo sic vertas : de fructu oris (verbis sanis) vir (bonus) comedet (colliget) bona : anima prævaricatorum (insipientium) injuriam (damna) supple, comedit, colligit.
Qui autem inconsideratus est ad loquendum : Hebr. aperiens labia ; ac recte suppletum, temere, inconsiderate.
Vult et non vult piger : infra, xxi, 25, 26. Desideria occidunt pigrum : nihil vere vult : multa optat : vana spe se oblectat : nil agit : sic qui converti differt, de quo Eccli., v. 8.
Impius autem, qui non a mendacio abhorret, confundit et confundetur : pudefacit et pudefit : probro suis, sibique ; et fœtere faciet (se) et pudore afficiet (alios), eodem sensu, Hebr.
Est quasi dives, cum nihil habeat : parvo contentus, et pro rei suæ tenuitate liberalis. Et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit : prodigus, dissipator, sui aliemque largitor. Spiritali sensu : dives ille, Luc., xvi, 19, vere pauper, qui bona jam recepit sua : at egens ille Lazarus, vere dives, quem Dei regnum manebat. Alii sic intelligunt : Est pauper divitiarum ostentator : est et dives modestus rei amplitudinem celans, ne invidiæ aut prædæ sit.
Redemptio animae viri, divitiæ : dives a pravis machinationibus se expedit, pauper accusatus opprimitur : vel increpationem, verba asperiora non sustinet : quemadmodum apud Comicum :
Propter suam inopiam, semper se credunt negligi.
nec piget Salomonem, pro Veteris Testamenti ratione, commendare divitias ad acuendam industriam. Cæterum ex divitiis vera redemptio, cum peccata eleemosynis redimunt, Dan., iv, 24.
Lux justorum ; felicitas : res prosperæ : lætificat : omnibus grata est.
Substantia festinata : ex vanitate (quasi ex nihilo, sive eo malo) Hebr. minuetur : facile dilabetur. [483]
tur : quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
Spes, quæ differtur, affligit animam : lignum vitæ desiderium veniens.
Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat : qui autem timet præceptum, in pace versabitur.
Animæ dolosae errant in peccatis : justi autem misericordes sunt, et miserantur,
Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.
Doctrina bona dabit gratiam : in itinere contemptorum vorago.
Astutus omnia agit cum consilio : qui autem fatuus est, aperit stultitiam.
Nuntius impii cadet in malum : legatus autem fidelis, sanitas.
Egestas, et ignominia ei qui deserit disciplinam : qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.
Desiderium si compleatur, delectat animam : detestantur stulti' eos, qui fugiunt mala.
Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit : amicus stultorum similis efficietur.
Peccatores persequitur malum : et justis retribuentur bona.
Bonus relinquit hæredes filios, et nepotes : et custoditur justo substantia peccatoris.
Multi cibi in novalibus patrum : et aliis congregatur absque judicio.
Qui parcit virgæ, odit filium suum : qui autem diligit illum, instanter erudit.
Justus comedit, et replet animam suam : venter autem impiorum insaturabilis.
Qui detrahit... rei : verbum habet Hebr. quod sæpe pro re sumitur : Septuag. sic vertunt, Qui rem (qui negotium) contempserit, contemnetur ab ea : negotia non procedent ei, qui negligenter facit. Ex Hebræo sic vertas : Qui contemnit verbum (nempe Dei) detrimentum patietur : quod postremæ parti sententiæ magis congruit. Animæ dolosœ errant in peccatis : deest Hebr. et Septuag. habent aliud.
Lex : Hebr. doctrina sapientis, fons vita ! : ut declinet a ruina (Hebr. a laqueo ) morti.
Dabit gratiam : grata erit : in itinere contemptorum vorago. Hebr. Via trangressorum dura, aspera, difficilis.
Nuntius impii : Hebr. nuntius impius ; Septuag. sic vertunt : Rex temerarius cadet in mala ; legatus seu nuntius fidelis liberabit eum. Legerunt sine aleph : Melech. Quæ rex improvidus pessumdat, ea restituet administer bonus.
Qui cum sapientibus : tota sententia in Hebr. sic : Ambulans cum sapientibus, sapiens erit : pascenti stultos (convivanti cum eis) male erit. Septuag. Ambulans cum insipientibus agnoscetur, hoc est, cujusque ingenium proditur a convictorum ingenio.
Bonus relinquit hæredes filios : sæpe in lege promissum. Custoditur justo : tota sententia : boni, suis ; mali, alienis, justisque colligunt.
Multi cibi : planum : avita hæreditas fructuosa est : in Hebr. vox rhashim quam Hier. patrum, alii pauperum, alii principum, vertunt : varieque interpretantur : principes enim colonis ; pauperes industria et labore valere. Nec minus obscura est pars posterior sententiæ : quam sic ex Hebr. vertunt : Et est qui consumitur ob non jus ; est qui fame pereat, quod leges colendi agri, rusticanique operis rationem non intelligat.
Justus comedit : justus, et modico contentus est : malus nec superfluo ac nimio saturatur. [484]
Chapter 14 of 133