Caput III
Vita : rerum copia, veræque divitiae, ac perfecta securitas, per sapientiam : beneficentia commendatur, 27, 28 ; malos perdit Deus : bonis benefacit.
Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat.
Longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem apponent tibi.
Misericordia et veritas te non deserant, circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui :
Et invenies gratiam, et disci-
plinam bonam coram Deo et hominibus.
Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.
In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
Ne sis sapiens apud temetipsum : time Deum, et recede a malo :
Sanitas quippe erit umbilico
Longitudinem dierum. Aliud argumentum conquirendæ sapientiæ, a divinis pollicitationibus ac mercede promissa, qualis illa est : Honora patrem et matrem... ut longo vivas tempore, Deut., v, 16, quod et ad cætera præcepta protenditur : ut bene sit tibi, et longo vivas tempore, ibid., xxii, 7. Et iterum : Pondus habebis justum et verum... ut multo vivas tempore, ibid., xxv, 15 ; et alibi passim. Et pacem : alia merces : non enim est pax impiis, et : Impii quasi mare fervens, inquieti, ac velut turbinihus acti ; et : Vœ impio, Isa., iii, 11, xlviii, 22 ; lvii, 20, 21. Quod etiam Salomon copiosius exequetur hic, 23.
Ne innitaris prudentiæ tuæ : quod est vers. 7 : Ne sis sapiens apud temetipsum. Paulus : Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Rom., xii, 16. Perdam enim sapientiam sapientium, I Cor., i, 19 : ex Isa., xxix, 14. Unde Christus factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio : ut, quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur, ibid., 30, 31.
Umbilico tuo. Per umbilicum et ossa, interiores quæque et infirmiores partes designantur, quibus maxime valetudo continetur. Et irrigatio ossium tuorum : pinguedo, medulla. [462]
tuo, et irrigatio ossium tuorum.
Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei :
Et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.
Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias : nec deficias, cum ab eo corriperis :
Quem enim diligit Dominus, corripit : et quasi pater in filio complacet sibi.
Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi, fructus ejus :
Pretiosior est cunctis opibus : et omnia, quæ desiderantur, huic non valent comparari.
Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria.
Viæ ejus, viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ.
Lignum vitæ est his, qui apprehenderint eam : et qui tenuerit eam, beatus.
Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cœlos prudentia.
Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.
Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis : custodi legem atque consilium.
Et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis :
Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget :
Si dormieris, non timebis : quiesces, et suavis erit somnus tuus :
Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum ne capiaris.
Noli prohibere benefacere eum qui potest : si vales, et ipse benefac :
Ne dicas amico tuo : Vade,
Implebuntur horrea tua. Alia merces, rerum omnium copia passim apud Mosen, ac præsertim Levit., xxvi, 4, 10 ; altiore sensu : Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes, II Cor., vi, 10. Quem sensum habes postea, vers. 14, 15 et seqq.
Melior est acquisitio, Hebr. negotiatio, ejus negotiatione argenti : eodem ubique vocabulo : et auri primi : et præ auro fructus ejus : proventus, sapientiæ scilicet.
Pretiosior... cunctis opibus : Hebr. gemmis, margaritis.
Lignum vitæ : longa vita, ut vers. 2, 16. Allusum ad illud lignum vitæ in paradiso, Gen., ii, 9 ; iii, 22 : ut et infra, xiii, 12 ; xv, 4.
Dominus sapientia fundavit terram. Alia commendatio sapientiæ ab operibus, quod copiosius explicat infra, viii, 22.
Eruperunt abyssi : fontes et flumina per terræ venas meant, et emanant. Nubes rore concrescunt : Hebr. aer stillat roribus ; aquæ supremæ et infimæ æque deducuntur Dei sapientia.
Custodi legem : quod alii vertunt, essentiam, eodem apud Hebræos sensu. 23. Aliud argumentum : vera securitas per sapientiam, de qua securitate, 24,
25, 26, et antea 2, 17. Summa : securæ conscientiæ, secura omnia sub Deo custode.
- Ne paveas repentino terrore : unde illud : Dominum non invocaverunt : illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor, Psalm. xiii, 5. Contra de piis : Scuto circumdabit te veritas ejus : non timebis a timore nocturno, Psalm.xc, 5. [463]
et revertere : cras dabo tibi : cum statim possis dare.
Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.
Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus :
Quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.
Egestas a Domino in domo impii ; habitacula autem justorum benedicentur.
Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.
Gloriam sapientes possidebunt : stultorum exaltatio, ignominia.
Cras dabo. Recte hic commemorant Antiochum illum, cui cognomen : ὁ δώσων ; quod semper daturus, nunquam dans, vanis pollicitationibus ludificaret amicos.
Ne contendas adversus hominem frustra : de rebus nihili : sive immerito : gratis. Si quis enim videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei, I Cor., xi, 16.
Quia abominatio Domini est omnis illusor : Septuag. perversus : παράνομος.
Egestas a Domino in domo impii : Septuag. maledictio, κατάρα.
Deludet illusores : quæ ipsa est sententia memorata a Jacobo et Petro, juxta Septuag. his verbis : Deus superbis resistit : humilibus autem dat gratiam , Jac., iv, 6 ; I Petr., v, 5.
Stultorum exaltatio, ignominia : Hebr. stulti exaltant ignominiam, Septuag. insipientia enim eorum, tanquam alto loco posita, manifesta erit omnibus, II Tim., iii, 9.
Chapter 4 of 133