Caput XXV
Deum deceat occulta : reges manifesta : cor regum : purgandae aulæ vitiis : ne te efferas : ne maledicta cito proferas, ne revocare possis : ne facile tua arcana prodas, 9 ; verbum in tempore, 11 ; corripere audientem : boni nuntii : fallaces promissiones, 24 ; verba mitia, 13, 25 ; rerum bonarum satietas, 16 ; prunæ super caput, 21, 22 ; non plus sapere, 27 ; loquax, prædæque expositus, 28.
Hæc quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiae regis Juda.
Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.
Cœlum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.
Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.
Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.
Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.
Quas transtulerunt (collegerunt, et ex pluribus scriniis in unum volumen retulerunt) viri Ezechiœ regis Juda : ad cujus usque tempora dispersae habebantur, prout ex ore Salomonis exceperant.
Et gloria regum investigare sermonem : verbum, iterum ut in priori parte ; sensus autem videtur esse, consilia Dei per se inscrutabilia, et hoc ad ejus gloriam majestatemque pertinere, quod humanæ mentis aciem effugiant, ipsique soli constet arcanorum suorum ratio. At regum consilia eo digniora laudibus, quo magis eorum æquitas sapientibus se aperit. Summa : Reges probabilia consilia sectentur ; inaccessa penitusque imperscrutabilia Deo relinquant, cujus quippe judicia vera, justificata in semetipsa, Psalm. xviii, 10. Vide etiam intra 27.
Cor regum inscrutabile : sapientia, gravitate, ipsa arte regnandi et arcanorum vi : sæpe etiam superbia, vulgariumque rerum fastidio, occultisque odiis, ac libidinibus.
Aufer rubiginem : Hebr. scorias. Et egredietur vas : purissimum deest Hebr. sic : 5. Aufer impietatem (Hebr. phrasi, impium) de vultu (Hebr. de conspectu) regis : impii, aularum scoria ; quibus sublatis, nihil superest quam thronus regius justitia fultus, clarusque. [506]
Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc : quam ut humilieris coram principe.
Quæ viderunt oculi tui, ne proferas in jurgio cito : ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.
Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles : 10. ne forte insultet tibi cum audierit, et exprohrare non cesset.
Gratia et amicitia liberant : quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.
Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.
Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem, et aurem obedientem.
Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum, animam ipsius requiescere facit.
Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus, et promissa non complens.
Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.
Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus, evomas illud.
Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.
Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ, 20. et amittit pallium in die frigoris.
Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo.
Sicut tinea vestimento, et vermis ligno : ita tristitia viri nocet cordi.
Si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitierit, da ei aquam bibere : 22. prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.
Ventus aquilo dissipat pluvias : et facies tristis linguam detrahentem.
Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
Ascende huc : sic Christus, Luc., xiv, 10.
Gratia et amicitia liberant : deest Hebr., habent Septuag.
Mala aurea in lectis argenteis : id est, tam bene decent. Pro lectis, sculpturas, cælaturas vertunt : ad verbum, aperturas, eas scilicet quibus gemmæ inseruntur, velut annuli pala.
Sicut frigus nivis, ex vicinis forte montibus comportatæ, in die messis : æstu laborantibus : ita refrigerat de re ancipiti allatas faustus nuntius. Vide xxv, 25.
Et lingua mollis ( scilicet per responsa lenia) confringet duritiam : Hebr. os sive ossum, durissima quæque.
Mel invenisti : in voluptatibus temperandum, neque dulcia licet obtrudenda ad fastidium, quo et sequens pertinet.
Subtrahe pedem : recte Septuag. raro, admove.
Et amittit pallium : sic supple : sicut qui removet in frigore pallium, aut acetum infundit nitro quo dissolvitur, sic absurdus, intempestivus, importunus, qui cantat carmina cordi pessimo, mœrenti et afflicta : sicut tinea : deest Hebr., Septuag. et Chald. habent.
Si esurierit : a Paulo memoratum, Rom., xii, 20.
Prunas... congregabis : exsuscitandæ charitati. [507]
Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.
Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.
Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum : sic qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria.
Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir, qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.
Justus cadens coram impio : in peccatum, ut videtur, et congruit loco Ezech., xxxiv, 1, 19, de pastoribus turbantibus aquam quam populo propinabant, rectam scilicet doctrinam exemplis pessimis.
Sic qui scrutator est majestatis : Hebr. Nec investigatio gloriæ eorum (scilicet arcanorum Dei) gloria (est) id est, non gloriæ , sed dedecori vertit : supple investigantibus. Nota phrasis, qua plerumque supprimuntur ea quæ maxime excellunt, ut quæ animo per sese occurrant.
Sicut urbs patens : vallum ac munimentum validissimum, in consiliis secretum.
Chapter 26 of 133