Caput 1
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Verba matris Dei ad sponsam narrancia pulchritudinem Christi et qualiter frequenter Iudei in aliquo agone cordis positi ibant ad inspiciendum vultum eius et consolabantur.
Mater Dei loquebatur ad sponsam dicens: "Ego sum regina celi. Filius meus diligit te toto corde; ideo consulo tibi, vt nichil diligas nisi ipsum. Ipse enim est sic desiderabilis, quod, si habueris eum, nichil aliud poteris desiderare, sic pulcher, quod pulchritudo elementorum vel lucis ad comparacionem eius est quasi vmbra. Vnde cum ego enutrirem filium meum, tanta pulchritudine preditus erat, vt, quicumque eum inspiceret, consolabatur a dolore cordis, quem habebat. Ideo et multi Iudei dicebant ad inuicem: 'Eamus ad videndum filium Marie, vt consolari possimus.' Et licet ignorarent eum esse filium Dei, tamen consolacionem recipiebant magnam ex aspectu eius. Sic eciam corpus eius mundum erat, quod numquam super illud aliquis pediculus vel alius vermis venit, quia vermis reuerenciam factori suo exhibebat. Nec eciam aliqua perplexitas nec immundicia in eius capillis inueniebatur nec nutriebatur."
Chapter 1 of 122