Skip to the text

Caput 15

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus dicit sponse, quod prelati et litterati, qui de sciencia gloriantur et ditantur et male viuunt, comparantur meretricibus et potatoribus vini. Qui se ipsos et alios in peccatis precipitant, cum tamen deberent esse magis virtuosi quam alii. Occurret tamen cum misericordia omni se conuertenti sicut pater exultans adepto filio.

Ille prelatus, pro quo tu oras, iam auertit oculos suos a me et vertit se ad mundum cum ornatu dignitatis sue. Si vellet enim esse meus, respiceret me cottidie, legeret librum meum attencius et non sic sollicite cogitaret in lege, que dicitur Ecclesie." Cui illa respondit: "Numquid non, Domine mi, est lex tua lex Ecclesie?" Et Dominus respondit: "Lex mea erat, quamdiu mei legerunt eam et propter me legebatur. Nunc autem non est mea, quia legitur iam in domo taxillatorum, qui tres punctos super vnum taxillum iaciunt; quia pro modica iusticia, quam in lege Ecclesie inueniunt, magnam summam pecunie acquirunt. Nec legitur iam pro honore meo sed ad finem illum, quomodo pecunia acquiratur. In domo autem ludencium ad taxillos sunt meretrices, sunt potatores vini.

Tales nunc legunt legem meam, tales nunc nominantur scientes, sed vere sunt insipientes. Quid enim facere solet meretrix? Vtique solet esse procax in verbis, leuis in moribus, pulchra facie, ornata vestibus. Tales sunt iam, qui legunt et addiscunt legem meam. Scurrilitas est in verbis eorum, numquam aperitur os eorum ad predicacionem meam, numquam ad laudem meam. Leues sunt in moribus, ita eciam quod seculares erubescunt de moribus eorum. Nec solum se ipsos precipitant, ymmo eciam alios secum exemplo suo trahunt. Ipsi nichil affectant nisi videri a mundo et laudari honesti et honorati incedere vestibus suis, diuicias et honores acquirere. Verba mea et precepta sunt eis amara, vita et via mea est eis abhominabilis.

Vere conuersacio eorum et vita sic fetet in conspectu meo quasi meretrix. Quia sicut pre aliis mulieribus vilior et abieccior videtur meretrix, sic ipsi pre aliis sunt michi odiosi. Dicunt enim et gloriantur se scire legem sed ad aliorum decepcionem et suam voluntatem. In domo eciam mea, vbi lex legitur, sunt potatores vini et incontinentes, quorum gloria est pre aliis excedere et naturam ad superflua irritare. Tales nunc sunt magistri legis, qui gaudent ad superflua, de excessibus suis modicum verecundantur, de aliorum peccatis minime contristantur. Verumptamen, si bene legerent legem meam, inuenirent se pre aliis debere esse continenciores, pre aliis humiliores, pre aliis ad bene viuendum obligaciores.

Ego autem sum quasi potens dominus amans multarum ciuitatum oues. Qui quamuis potens est, non tamen recipit alicuius alterius ciuitatis oues, nisi quas tenetur ex iusticia habere. Sic ego, qui omnium creator sum et potentissimus, non tamen recipio aliquos, nisi quos ex iusticia teneor habere et qui ex caritate se cognoscunt esse meos. Verumptamen, quicumque a me errauerit et ad me redire voluerit et vocem meam audire, saluari potest. Numquid non ouis vagabunda a proprio grege et alteri mixta, si audit balatum matris, festinanter currit ad matrem? Et similiter, cum mater audit vocem partus sui, toto conatu currit in occursum eius, ita quod, si in potestate libera est, non obstat labor, non pena, quin currat.

Sic ego, omnium creator, libenter suscipio eum, qui vocem meam audit, et gaudenter occurro ei tamquam pater exultans de adepto filio perdito et quasi mater gaudens de redicione agni sui." Hic fuit prepositus ecclesie Sancti Petri et postea cardinalis. De quo filius Dei loquitur: "Multi, qui sunt sors Dei et elemosinarii Dei, thesaurizant alienis dona Dei, quia clericus, qui sors Dei est, quidquid habet vltra victum et vestitum et necessaria, non suum est sed pauperum. Ideo felix est, qui colligit in estate, vnde viuat in hyeme. Ecce enim, sicut vides, quam auide parentes dispergunt, que congregauit iste, non curantes animam eius! Verumptamen, quia ipse habuit bonam voluntatem distribuendi sua, peruenit ad id, quod desiderabat. Tamen multo felicior fuisset, si sua viuens erogasset."

Chapter 15 of 122