Skip to the text

Caput 11

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Mater Dei monet sponsam, quod semper recordetur de dolorosa passione Christi, quia in illa hora passionis Christi omnia quasi conturbabantur, scilicet deitas et humanitas et ipsa mater eius, angeli et omnia elementa et omnes anime viuencium et mortuorum et eciam demones.

Mater Dei loquitur ad sponsam dicens: "In morte filii mei omnia conturbabantur. Nam deitas, que Filium tradidit in mortem et numquam ab eo separabatur, nec in morte, in illa horula mortis tamquam compaciens videbatur, licet nullum dolorem vel penam deitas pati possit, quia impassibilis et immutabilis est. Filius ipse paciebatur dolorem in omnibus membris et eciam in corde, qui tamen secundum deitatem erat immortalis. Anima eciam eius, que immortalis erat, paciebatur, quia exiuit de corpore. Congregati angeli eciam quasi turbati videbantur, cum viderent Deum in humanitate pati in terra. Sed quomodo turbari possunt angeli, qui immortales sunt? Vtique, sicut iustus, cum videret amicum suum pati aliqua, de quibus consequeretur maximam gloriam, et gauderet quidem de gloria eius adipiscenda sed tamen propter passionem quasi quodammodo contristaretur, sic angeli quasi contristabantur de pena eius, cum tamen sunt impassibiles, sed gaudebant de gloria eius futura et vtilitate ex passione eius ventura.

Omnia quoque elementa turbabantur: et sol et luna dimiserunt splendorem suum, terra tremuit, lapides scindebantur et sepulchra aperiebantur in hora mortis filii mei. Omnes gentiles turbabantur, vbicumque erant, quia in corde eorum venit quasi quedam punctura doloris, licet nescierunt, vnde esset. Tribulabatur eciam cor crucifigencium eum in illa hora sed non ad gloriam eorum. Adhuc eciam immundi spiritus turbabantur in illa hora et quasi in vnum congregati turbabantur. Illi autem, qui erant in sinu Abrahe, multum turbabantur, in tantum quod mallent in eternum esse in inferno quam talem penam in suo Domino videre. Ego autem, que tunc eidem filio meo astabam, virgo et mater eius, qualem dolorem tunc paciebar, nullus potest considerare.

Ideo, filia mea, recordare passionem filii mei, fuge instabilitatem mundi, qui non est nisi quidam visus et flos cito arescens."

Chapter 11 of 122