Caput 14
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus declarat sponse, qualiter ipse fecerat per angelum eam more paruuli enutriri in vita spirituali et virtutibus, et iterum recommendat eam angelo. Narrat eciam, qualiter sancta decepcione deduxit eam de mundo ad quietis portum, et precipit, quod omnes temptaciones reuelet suis patribus spiritualibus et habebit finem perfectum.
Quidam angelorum loquebatur ad Deum dicens: "Laus sit tibi, Domine mi, ab omni exercitu tuo pro omni dileccione tua! Tu assignasti custodie mee hanc sponsam hic stantem; ecce ipsam tibi iterum reassigno. Ego enim alliciebam eam ad te quasi paruulam, primo dando pomum; deinde comesto pomo dixi ei: 'Sequere me, filia, amplius et dabo tibi vinum dulcissimum. Quia in pomo non est nisi modicus sapor, in vino vero dulcedo et animi exultacio.' Gustato autem vino dixi iterum ad eam: 'Procede adhuc vlterius et dispono tibi quod est in eternum, in quo est omne bonum.'" Hiis dictis dixit Dominus ad sponsam: "Verum est, quod seruus meus te audiente loquebatur. Ipse vtique quasi per pomum alliciebat te tunc ad me, quando cogitabas tecum omnia esse a me, qua habebas, et regraciabaris michi soli pro eis.
Quia sicut in pomo non est nisi sapor quidam et modica sacietas, sic tunc temporis non multum sapiebat tibi caritas mea, nisi quasi quidam sapor cognicionis Dei esset in corde tuo. Tunc vero vlterius processisti, quando cogitasti tecum sic: 'Gloria Dei est eterna et mundi leticia nimis breuis et in fine mundi nimis inutilis. Quid michi prodest, quod ista temporalia sic diligam?' Ex tali cogitacione cepisti viriliter abstinere a delectacionibus mundi et facere bona, que poteras, in nomine meo. Et tunc quasi desiderio affecta vini amplius me sitisti. Deinde cum cogitasti me esse omnipotentem Dominum, a quo est omne bonum, et reliquisti voluntatem tuam faciendo meam, tunc iure facta es mea et consensi in te et feci te esse meam."
Quo dicto dixit Dominus ad angelum: "Serue meus, tu diues es in me, honor tuus est eternus, ignis caritatis tue inextinguibilis, virtus tua indeficiens. Tu assignasti michi sponsam meam, sed volo, quod custodias eam adhuc, donec venerit ad etatem. Custodi eam, ne dyabolus aliqua incaute sibi obiciat! Prouide sibi vestes virtutum, vestes tocius pulchritudinis! Ciba eam verbis meis, que sunt tamquam carnes recentes, quibus sanguis melioratur, caro infirma conualescit et delectacio bona in anima excitatur. Ego enim feci isti, sicut aliquis solet facere amico suo, quem pro caritate et bono suo captiuat. Dicit enim ei captiuans: 'Amice, ingredere in domum meam et vide ibi, que aguntur, que tibi sunt facienda.'
Quo ingrediente non ostendit ei captiuator vilissimos serpentes et ferocissimos leones, qui habitant in domo, ne terreatur amicus, sed in consolacionem amici facit serpentes videri, quasi sint oues mansuetissime, leones quasi oues pulchras, dicens amico suo: 'Amice, scito, quod diligo te et pro bono tuo captiuaui te. Ideo, quecumque videris, dic amicis meis; ipsi enim custodiunt te et consolabuntur te ita, quod melius placebit tibi captiuitas mea quam propria libertas tua.' Sic, filia dilecta, simili modo feci ego tibi. Ego enim quasi captiuaui te, cum a delectacione tua reuocaui te ad amorem meum, cum a mundi periculis vocaui in hunc quietis portum, in quo, quos tu putas esse virgines per continenciam, veraciter leones sunt per maliciam, quos tu credis oues per diuinam contemplacionem, hii quasi serpentes gradiuntur in ventre gule et cupiditatis.
Ideo, quecumque videris et audieris, non ad alium referas sed ad amicos meos, qui te custodiunt et instruunt. Quia Spiritus, qui te duxit in portum, ipse te ducet ad patriam, et qui te adduxit ad principium bonum, ipse te ducet ad meliorem finem."
Chapter 14 of 122