Caput 4
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus dicit sponse, quod omnis virtuosus vir et sapiens predicet audacter verba et graciam Dei in istis libris contenta gentibus desiderantibus et eciam nolentibus, tam pauperibus quam diuitibus, et habebit ex hoc ipsum Deum in premium eternum.
Qui habet aurum sapiencie domini sui, tenetur tria facere. Primo distribuere illud habere volentibus et insuper prebere nolentibus. Secundo debet esse paciens et moderatus. Tercio debet esse racionabilis et equus in distribuendo. Ipse enim homo, qui dictas virtutes habet, ipse est, qui habet aurum meum, idest sapienciam meam. Quid enim inter metalla preciosius auro? Sic nec aliquid in scripturis dignius sapiencia mea. Hac sapiencia ego impleui eum, pro quo tu oras, et ideo ipse debet predicare audacter tamquam miles meus verba mea, et non solum desiderantibus audire eum, ymmo eciam nolentibus loquatur graciam meam. Secundo sit ipse paciens pro nomine meo, sciens se habere dominum, qui omnia obprobria audiuit. Tercio dico, quod sit equus in distribuendo, sic pauperi sicut diuiti.
Nulli parcat, nullum vereatur, quia ego sum in eo et ipse in me. Quis nocebit ei, cum ego omnipotens sum in eo et extra eum? Ego dabo ei preciosum stipendium pro labore suo, non corporale aliquid nec terrenum sed me ipsum, in quo est omne bonum et in quo est omnis habundancia."
Chapter 4 of 122