Caput 18
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus dicit sponse, quod religiosi et alii spirituales recipientes consolaciones Spiritus Sancti, qui non humiliter regraciantur Deo sed vilipendunt graciam et superbiunt ex ea et delectantes se in mundo attediantur de vita spirituali, assimilantur ingrato pauperi sicienti, qui, postquam gustat potum, proicit illum cum contumelia in oculos datoris.
Quidam sunt quasi homo indigens et sitim paciens, cuius vocem paterfamilias audiens dat ei potum, quem habet optimum; accepto autem potu et gustato dicit: 'Non placet michi potus iste nec regracior tibi pro eo.' Et proicit potum in oculos datoris faciens ei contumeliam pro caritate. Accepta autem tali contumelia paterfamilias, quia mitis est, cogitat apud se: 'Ecce hospes meus magnam iniuriam michi fecit, sed nolo me vindicare de illo, antequam ambo venerimus ad iudicem et tempus iudicii fuerit.' Et tunc abstergit a facie sua et fronte maculam et desiccat. Sic faciunt nunc michi multi religiosi. Ipsi enim in paupertate sua et despeccione et contrarietate mundi clamant ad me et dicunt: 'Domine, vndique nobis despeccio et tribulacio; da nobis aliquam consolacionem!'
Tunc ego ex misericordia mea magna compacior eis et do eis vinum optimum, idest Spiritum Sanctum, cuius dulcedo replet animas eorum, cuius ardor non facit eos curare de despeccione et paupertate. Gustato autem vino Spiritus mei et ad tempus habito vilipendunt hoc nec regraciantur michi. Et proiciunt illud in faciem meam, quando deliberant et optant magis esse cum mundo et quando ex gracia, quam habent, intumescunt. Sic eciam ille michi nunc facit, quem tu nosti. Qui cum esset pauper et destitutus, consolabar eum Spiritu meo; cum esset despectus nec haberet anime exultacionem, ego fouebam eum gaudio meo. Quia licet non quasi voce corporis loquar vel verba mea non aperte audiantur, tamen Spiritus meus in electis meis occulta inspiracione monet eos ad faciendum bona et incitat confortando ad meliora.
Sed ille gustato Spiritu meo et accepta gracia consolacionis mee quasi nichil reputat, que dedi ei, et iam in faciem meam proicere deliberat potum meum; attamen nondum proicit. Vide hic et considera, quam paciens et misericors sum ego! Quia non solum pacienter suffero eum sed et pro ingratitudine rependo ei bona. Nam maiorem nunc quam prius ab hominibus habet honorem et beniuolenciam et sufficiencius nunc solito impenduntur ei necessaria, sed ipse minus pro hiis quam prius deseruit michi. Graciam meam habet pro nichilo et dileccionem nullius reputacionis. Sic autem stat quasi homo deliberans secum, vt proiciat potum in oculos datoris, quia mundus, quem reliquit, plus delectat mentem eius quam ego.
Onerosa ei videntur assumpta, tedio habetur vita spiritualis. Hec vt melius probes, satis ostendit tibi odor immutatus. Quamdiu enim michi toto corde seruiuit et se ad me feruencius applicauit, flagrancia quedam suauis senciebatur in vestibus eius. Nec mirum, quia angeli virtute pleni amicos Dei circumdant cottidie et protegunt. Nunc autem immutata voluntate immutatus est odor et talis odor nunc sentitur, qualis mentis est intencio et voluntas. Quid autem ego facturus sum, cum potus meus in faciem meam proicitur? Vere abstergam eum quasi homo mitis et sufferam pacienter, vsquequo tempus iudicii mei venerit et generale placitum, vt tunc omnibus appareat ingratitudo et presumpcio contumeliosi et potencia Domini sufferentis demonstretur."
Hic fuit monachus monasterii Sancti Pauli, qui compunctus quieuit bono fine.
Chapter 18 of 122