Skip to the text

Caput 13

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus monet sponsam, quod omne tempus dispenset secundum voluntatem Dei nec aliquid faciat, nisi que Deo placere credat, et quod semper habeat voluntatem standi in seruicio Dei et mentem iugiter eleuet ad celestia, corpus quoque suum fatiget in presenti taliter, quod possit resurgere ad futuram gloriam.

Loquitur Filius ad sponsam: "Tu debes habere tria: primo non ire nisi ad voluntatem meam, secundo non sedere nisi ad honorem meum, tercio non stare debes nisi ad vtilitatem sponsi. Tunc autem vadis ad voluntatem meam, quando omne tempus tuum dispensas ad voluntatem meam, quando non comedis nec dormis nec aliud quidquam facis, nisi sicut michi placere intelligis. Stas autem firmiter, cum voluntatem habes stare in seruicio meo, sedes vero tunc, quando mentem tuam iugiter ad celestia eleuas considerando, qualis gloria sanctorum et vita sempiterna. Hiis ergo tribus alia tria debes addere. Primo debes disposita esse sicut virgo desponsatura, que cogitat sic apud se: 'Omnia, que possum, de bonis patris mei, que casura sunt, congregabo michi ad sponsum meum, cum quo debeo esse in necessitate et aduersitate.' Sic et tu facere debes, quia quasi pater tuus corpus tuum est.

Ab hoc enim omnem laborem, quem poteris, in pauperes et alia bona exigere debes, vt mecum quasi cum sponso letari possis. Quia corpus tuum casurum est nec ei parcendum est in presenti, vt in futuro resurgat ad meliorem vitam. Secundo cogita tecum, sicut bona vxor cogitat secum: 'Si vir meus diligit me, cur debeo sollicitari? Si pacificus est michi, quem tunc habeo timere? Ideo, ne irascatur michi, exhibebo ei omnem honorem et stabo semper ad voluntatem eius.' Tercio cogita tecum, quod sponsus tuus est eternus et ditissimus, cum quo habebis honorem perpetuum et diuicias eternas. Et ideo noli diligere casura, vt optinere possis eternaliter permansura."

Chapter 13 of 122