Caput 9
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus reuelat hic sponse, quam abhominabilis est coram Deo presbiter celebrans in peccato mortali et qualiter demones assistunt ei in celebracione misse et de eius futura pena, si non conuertatur.
Ille presbiter, pro quo tu oras, est quasi forceps, per quam aurum virtutis mee extrahetur. Ipse est quasi ouis degenerans, non curans audire vocem matris. Cum accedit ad altare meum, astant ad latera eius demones, cuius et animam inhabitant, quia ipsa est mortua ante me. Cum imponit sibi superhumerale, demones obumbrant animam eius, vt non cogitet nec intelligat, quam terribile est accedere ad altare meum et quam mundus esse deberet, qui michi mundissimo astare debet. Cum induit se albam, duricia cordis et indeuocione induitur, quia cogitat peccatum suum non esse graue, supplicium eternum futurum non magnum; et quale gaudium est eternum, numquam venit in mente eius. Cum imponit sibi stolam, dyabolus graue iugum imponit collo eius, ita quod delectat eum peccati dulcedo, et sic onerat animam eius, quod non sinit eum ingemiscere vel considerare peccatum suum.
Cum imponit sibi manipulum, omnia opera ad Deum fiunt sibi grauia et onerosa et erubescibilia, terrena autem leuia. Cum autem cingit se cingulo, tunc ligatur voluntas eius cum dyabolo, ita quod velit et proponit morari in peccato, et tunc dissoluitur caritas mea cum eo, quia voluntas eius est ad omne illud, quod dyabolus ei inspirat in mentem, nisi refrenaretur occulto iudicio meo. Cum induit se casulam, tunc perfidia induit eum dyabolus. Quando autem legit Confiteor, demones respondent: 'Mentitus es! Nos sumus testes, quod confessio eius est similis Iude, quia dicit aliud ore et aliud habet in corde.' Cum accedit ad altare, tunc ego auerto faciem meam ab eo. De quocumque autem legit missam, siue de matre mea siue de sanctis, sic michi carum est, ac si meretrix menstruum suum in vase positum offerret alicui nobili ad bibendum aut si aliquis diceret inimico suo: 'Caue tibi! Ego quero dampnum tuum.'
Quando vero consecrat corpus meum et dicit: 'Hoc est corpus meum', tunc fugiunt demones ab eo et corpus remanet quasi truncus, quia anima eius mortua est ante oculos meos. Cum autem corpus meum applicat ad os suum, ex presumpcione illa omnis turba demonum reuertitur ad eum, quia caritatem nullam habet ad me. Ego quippe sic misericors sum, quod, si diceret cum contrito corde et emendacionis proposito: 'Domine, propter tuam passionem et caritatem, quam erga hominem habes, indulge michi peccata mea!', ego susciperem eum, et non reuerterentur demones ad eum. Sed ipse stercus mundi habet in ore, in corde autem vermes sunt scaturientes et ideo non placet ei dulcedo verborum meorum. In corde cogitaciones inutiles comedunt eum, ne cogitet aliquid de me. Propterea numquam accedet ad altare meum.
Quid autem est altare meum nisi illa celestis mensa et gloria in celis, de qua angeli et sancti letantur? Hoc representat altare illud in ecclesia de lapidibus, vbi cottidie corpus meum in cruce crucifixum immolatur, sicut olim in lege sacrificia illa representabant, que nunc aguntur in ecclesia. Quid notat mensa celestis nisi iubilacionem et gaudium? Hoc gaudium numquam experietur ipse in gloria eterna. Ante hoc altare meum numquam stabit nec videbit faciem meam. Filii autem mei ipsi videbunt faciem meam. Ego sum sicut verus pellicanus, quia proprium sanguinem dabo eis, et reficio in presenti et in futuro vsque ad sacietatem. Illum autem pascet aquila illa abhominabilis, cuius consuetudo est pullis suis post sacietatem aliquo tempore subtrahere necessaria, ita quod macies ex fame proueniens omni tempore vite eorum apparet in eis.
Sic dyabolus delectacione sua ad tempus pascet eum, vt postea famem gaudii senciat, et durabit in eo sine fine. Verumptamen cum viuit, misericordia mea aperta est ei, si conuertatur." Hic sacerdos fuit aduocatus, et ad persuasionem domine Birgitte depositus ab officio totus furibundus dixit domine: "Iam priuastis me honore et beneficio. Quantum lucrata fuistis?" Illa respondit: "Non potest clericus, qui sors Dei est, tale officium habere sine periculo anime. Ideo dico tibi et absque dubio erit, sicut audiui in iudicio Dei, quod, nisi cicius caueris tibi et correxeris te, sicut ego vocor Birgitta, sic tu non euades singulare iudicium Dei et inconsuetam mortem." Igitur non longe post idem sacerdos per episcopum priuatus ecclesia horribili et inaudita morte mortuus est. Nam cum campana quedam funderetur, es ebuliens exiliit de formella et circumquaque eum combussit.
Chapter 9 of 122