Skip to the text

Caput 5

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus grauissime comminatur ypocritas religiosos presumptuosos et superbos, qui simplicitatem simplicium et innocentum deridendo perturbant cornibus detraccionis et malorum operum. Monet tamen eos pie, vt se ad virtutes cito conuertant; alioquin grauiter punientur.

Ego sum creator omnium et a nullo creatus. Ego longo tempore auerti oculos meos ab hoc loco propter iniquitatem inhabitancium. Sicut enim primi fundatores festinabant de virtute in virtutem ascendere, sic nunc isti moderni de malo in malum; quilibet alium preire curat et gloriantur de peccato. Nunc igitur preces dilecte matris mee ad miserendum me flectunt. Sed de pessima progenie adhuc remanent quedam radices, sicut per similitudinem melius intelliges, quasi esset pastor, qui diceret ad dominum suum: 'Domine', inquit, 'in ouili tuo sunt pauce oues et mansuete, inter quas arietes cornupete inueniuntur turbantes oues. Quorum caput ad nichil est vtile, pellis corrupta, caro putrida, intestina fetencia.'

Cui respondit dominus: 'Ne turbentur oues mee mansuete, caput arietum abscidam ferro acutissimo. Pellis, quia non portat michi lanam, decorietur. Intestina et carnes quasi putrida proiciantur ad agros et dentur volatilibus, que nesciunt discernere inter mundum et immundum.' Ego sum dominus, qui in hoc loco quosdam simplices quasi oues habeo. Inter quos quidam sunt quasi arietes cornuti lacerantes eos. Qui sicut arietes primo precipitanter accurrendo discerpunt lanam, inde cornibus impellendo prosternunt ad terram, sic ipsi simplicitatem innocentum deridendo perturbant et cornibus detraccionis et malorum operum ad terram prosternunt. Propterea caput eorum, idest intencio elata cornibus arrogancie et presumpcionis, abscidetur ab eis in iudicio meo seuero, quod est gladius acutissimus.

Pellis eorum, idest ypocrisis, qua pro simplicitate religionis induti sunt, auferetur ab eis et pro ipsa ypocrisi anima eorum a demonibus ab omni bono decoriabitur, quia ostendebant aliud et aliud erant. Seruiebant michi ore et dissenciebant opere. Caro eorum voluptati dedita, que in conspectu meo est quasi caro meretricis, igne cremabitur absque misericordia. Intestina eorum, idest cogitaciones et affecciones, quas ad mundum habent et non ad me, in quibus fouebantur inimici mei, idest peccata et demones et non ego, plagabuntur a demonibus, vt non sit affeccio praua, pro qua non puniantur. Ideo, dum adhuc tempus est, caput eorum, idest voluntas distorta et superbia, deponatur ad humilitatem, pellis simplicitatis assumatur, caro a voluptatibus refrenetur, intestina, idest cogitaciones, penitencia sanentur, ne iusticiam ab eis secundum merita eorum celerem exigam et potestati demonum subiciam eos ita, quod nichil aliud possint, nisi quod demonibus placet, et ab eis impellentur de malo in malum."

Item loquitur Christus: "Adhuc assumetur parabola super domum istam dicencium: 'Quare fecit Deus domui huic sic?' Respondebitur: 'Quia noluerunt audire verba monentis.' Nam ponam eis custodes, qui de excelsis speculantes terram voluptatis eorum redigent in seruitutem. Et dabitur eis panis in mensura et pro paucitate numerabuntur."

Chapter 5 of 122