Skip to the text

Caput 20

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Mater misericordie dicit, quod homo, qui habet contricionem et voluntatem se emendandi et tamen est frigidus in deuocione et amore Dei, debet a Deo impetrare scintillam ignis diuini per frequentem meditacionem passionis Christi, et ex hoc calefiet anima diuino calore et lactabitur vberibus virginis Marie, idest virtute timoris Dei et obediencie.

Virgo Maria ait: "Ego sum quasi mater, que habet duos filios, sed hii non possunt tangere vbera matris, quia nimis frigidi sunt et in domo frigida commorantes; tamen ipsos mater in tantum diligit, quod, si possibile esset, libenter secaret vbera sua ad vtilitatem filiorum. Ego vere sum mater misericordie, quia omnium miserorum veniam petencium misereor. Ego habeo quasi duos filios. Primus est contricio illorum, qui delinquunt contra filium meum, secundus est voluntas emendandi de commissis. Sed isti duo filii sunt nimis frigidi, quia nullum habent calorem caritatis, nullum desiderium diuine dileccionis, et domus anime eorum sic frigida est a flamma diuine consolacionis, quod non possunt recipere vbera mea.

Ego autem, quia misericors sum, iui ad filium meum et dixi: 'Fili mi, laus tibi sit et honor pro omni dileccione, quam fecisti mecum! Ego habeo duos filios; miserere eis, quia propter frigiditatem non possunt capere vbera matris.' Tunc respondit michi filius meus: 'Mater dilecta, propter te mittam scintillam in domum, vnde copiosus ignis accendi potest. Reficiatur ergo scintilla et nutriatur et calefac filios tuos, vt recipere valeant vbera tua!'" Deinde mater loquebatur ad sponsam dicens: "Ille talis, pro quo tu oras, specialem deuocionem ad me habuit, et licet infinitis se immiscuit miseriis, tamen semper confidebat de auxilio meo et ad me quendam calorem habuit; sed ad filium meum nullam habuit caritatem nec ab eo timorem diuinum.

Et ideo iste, si tunc vocatus de mundo fuisset inter opera sua mala, sine fine cruciaretur. Sed quia misericordia ego plena sum, ideo non fui oblita eius, sed adhuc in eo propter me aliqua spes boni est, si ipse personaliter se iuuare voluerit. Habet enim contricionem nunc de commissis et voluntatem emendandi, sed frigidus nimis est in caritate et deuocione et ideo, vt calefieri possit et recipere vbera mea, debet mitti scintilla in domum anime eius, idest consideracio passionis filii mei debet ei esse frequens in cogitacione. Consideret enim, quomodo Dei filius et filius virginis, qui est vnus Deus cum Patre et Spiritu Sancto, passus est, quomodo captiuatus et colaphizatus, quomodo consputus et flagellatus vsque ad interiora ita, vt caro extraheretur cum flagris, quomodo omnibus neruis distentis et perforatis stabat dolorosus in cruce, quomodo clamans in cruce tradidit spiritum.

Si hanc scintillam frequenter afflauerit, tunc ipse calefiet, et ego tunc applicabo eum ad vbera mea, idest ad duas virtutes, quas ego habui, que sunt timor Dei et obediencia. Ego enim, quamuis numquam peccauerim, tamen timui omni hora, ne verbo vel incessu offenderem Deum meum. Per hunc timorem lactabo filium meum, scilicet contricionem predicti deuoti mei, pro quo tu oras, vt non solum conteratur, quod male egit, ymmo eciam timebit supplicium. Timebit eciam offendere deinceps filium meum Ihesum Christum. Lactabo eciam voluntatem eius ad mammam obediencie mee. Ego quippe sum illa, que numquam fui inobediens Deo. Immittam ergo in eum, qui calidus fuerit caritate filii mei, obedienciam, qua obediet in omnibus, que sibi fuerint imperata."

Hic fuit cognatus domine Birgitte et multum mundanus. Ammonicione diuina compunctus et conuersus est. Qui solitus erat dicere: "Quamdiu", inquit, "abhorrui penitencias, sensi me grauatum quasi pondere cathenarum. Postquam frequentare cepi confessiones, sencio me sic alleuiatum et paratum in animo, quod nec attendo ad honores nec ad dampna domus, et nichil est michi dulce nisi loqui et audire de Deo." Hic susceptis sacramentis Dei et in ore habens: "Ihesu dulcis, miserere mei!" obdormiuit in Domino. De isto eodem homine est reuelacio LXVI huius libri.

Chapter 20 of 122