Skip to the text

Caput 7

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus per sponsam precipit cuidam deuoto dyacono, quod cum feruore et audacia predicet verbum Dei sociis suis et aliis peccatoribus, instruendo infirmos, arguendo indisciplinatos et exponendo animam suam morti pro aliorum animarum salute.

Ego sum Deus tuus et Deus omnium et creator, licet neglectus sum et despectus. Hoc dices illi, pro quo tu oras, quem me diligere nosti: 'Cum tibi dyaconatus officium impositum est, predicandi auctoritatem accepisti, vt instrueres infirmos et argueres indisciplinatos. Hoc ego per me ipsum facere non renui, hoc et apostoli et discipuli mei fecerunt, qui pro acquisicione vnius anime diuersa loca et ciuitates et villas circuierunt et pro salute animarum animas suas vsque ad mortem tradiderunt. Ergo, quia officium tuum est predicare, nec decet nec expedit tibi, vt sileas, quia circa te sunt inimici mei pessimi et in medio eorum ambulas. Ipsorum quippe maledicta gula sic michi est odiosa, ac si die parasceue carnes comederent. Ipsi sunt quasi vas ex vtraque parte apertum, cui si totum mare infunderetur, numquam impleretur. Nec ipsi saciari poterunt, quorum gulam augmentat in peccatum immoderata lasciuia.

Ipsi eciam angelos meos, custodes eorum, elongant a se et aduocant demones, qui nunc propinquiores sunt eis quam boni. Quia stant in choro meo, non vt michi placeant, sed ne ab aliis arguantur vel displiceant. Apparent patrum antiquorum imitatores sed vere sunt in conspectu meo mendaces et defraudatores. Fregerunt enim fidem, quam michi promiserant, et defraudant animas, quorum beneficiis viuunt, quia nec vita nec precibus eis rependunt. Propterea coram angelis et sanctis omnibus iuro in veritate mea, qui sum veritas et de ore meo numquam nisi veritas processit, quod, nisi se emendauerint, permittam eos modico tempore incedere per viam voluptatis sue. Deinde ducam eos per viam similem spinis et punccionibus acutissimis.

A qua ne diuertant, statuam seruos meos a dextris eorum et sinistris, qui eos prohibeant diuertere et compellent incedere. Inde, quemadmodum corpus mortuum cadit in terram, sic anime eorum descendent in infernum et operientur penis inferni tam profunde, quod numquam resurgent.'"

Chapter 7 of 122