Caput 3
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Qualiter videbat sponsa quendam demonem cum confusione fugere a quodam viro deuote oranti, quem ipse demon fortiter temptando diu turbauerat, et qualiter angelus bonus declarat visionem sponse.
Videbatur a sponsa quidam demon astare ligatis manibus cuidam oranti. Cumque ad horam astaret, subito demon terribilem et altissimam vocem emisit cum magno rugitu et sic confusus recessit. De quo ait angelus bonus ad sponsam: "Iste demon ad tempus virum illum turbauerat et ideo vinctus est manibus, quia non potest preualere in eum, sicut habet voluntatem. Quia ex quo homo iste a demone impugnatus viriliter restiterat, Dei iudicium est, vt non possit ei demon facere, sicut vellet. Adhuc tamen habet spem demon, vt possit preualere in eum, sed in ista hora victus est de facili et numquam in eum amplius preualebit. Gracia autem Dei de die in diem augmentabitur isti homini et ideo demon non immerito clamat, quia amisit eum, quem tociens impugnabat, vt vinceretur."
Hic frater duodecim annis temptatus de sacramento corporis Christi et nomine beate Marie, quod sine sordida cogitacione numquam poterat nominare, per preces domine Birgitte liberatus est in tantum, quod numquam poterat letari nisi die, quo corpus Christi sumeret, et nomen beatissime Marie suauissimum sibi in corde et ore fuit. Item quidam sacerdos fascinatus ab incantatrice de incontinencia carnis rogabat dominam Birgittam pro se orare. Que rapta in spiritu audiuit: "Miraris, filia, quare dyabolus dominatur in homine. Hoc facit inconstancia voluntatis hominum, sicut perpendere poteris in sacerdote isto a muliere fascinato. Scias igitur, quod mulier illa habet tria mala, scilicet infidelitatem, obduracionem, cupiditatem pecunie et carnis; ideo appropinquans ei dyabolus propinat ei de fece amaritudinis sue.
Scias igitur, quod lingua mulieris huius erit finis eius et manus eius mors eius et ipse demon conditor testamenti eius." Hec omnia sic euenerunt. Nam tercia nocte illa incantatrix facta est furiosa et arrepto cultro lesit se in inguine clamansque cunctis audientibus dixit: "Veni, dyabole, sequere me!" Et statim cum horribili clamore finiuit vitam. Sacerdos vero predictus a temptacione carnis liberatus statim intrauit religionem, in qua Deo vsque in finem vite fructum fecit graciosum.
Chapter 3 of 122