Skip to the text

Caput 8

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus prebet audaciam sponse formidanti reprehendendi fiducialiter quosdam religiosos in peccatis grauibus persistentes, apud quos ipsa hospitabatur, dicens, quod reprehensio sua non imputabitur ei ad peccatum sed ad meritum, eciam si ipsi ex hoc scandalizentur et indurentur.

Cogitasti, o sponsa, apud te multociens sic: 'Cum Deus meus sit Dominus omnium et omnia potens et pacienter sustinuit proditorem suum, cur ego, creatura sua, non magis sustineam habitantes mecum? Ne forte ex ammonicione vel reprehensione mea deteriores fiant?' Ad quam cogitacionem respondeo tibi, quod ex parte pia erat sed minus feruens. Bonus enim miles inter malos constitutus videns offensionem domini sui, et si non potest corrigere opere, saltem de dedecore domini sui loquitur; inde acceptis contumeliis pacienter suffert. Sic tu loquere eis nunc fiducialiter excessus eorum, quia michi nimis ex diuturnitate abhominabiles sunt. Et quocumque modo ex hoc ipsi contra me indurantur, non tibi in peccatum reputabitur, quia locuta es, sed merces maior tibi accrescet.

Sicut enim apostoli multis predicabant, quamuis non omnes conuertebantur (et nichilominus tamen merces eorum non minor erat), sic erit et tibi, quia et si non omnes audierint te, erunt tamen aliqui, qui ex verbis tuis edificentur et sanentur. Dicito ergo eis, quod, nisi se emendauerint, tam velox et seuerus veniam eis, quod omnes, qui audierint, ingemiscent, omnes eciam, qui experientur, deficient. Iudicabo enim eos quasi fures confusione inenarrabili coram angelis et sanctis omnibus, quia religionis habitum non per meritum bene viuendo assumpserunt. In conspectu meo sunt quasi fures, possidentes bona, que sua non sunt sed illorum, qui bene viuunt. Et quasi defraudatores iudicabo eos gladio meo, qui omnia membra eorum a capite vsque ad pedes concidet.

Implebo quoque eos igne ebulliente et non deficiente, quia sicut pater pius monui eos et non audierunt. Ostendi eis verba oris mei, sicut numquam factum prius fuit, et spreuerunt. Si enim verba mea misissem gentilibus, forsitan recepissent et peniterent. Propterea non parcam eis nec recipiam pro eis preces dilecte matris mee et sanctorum meorum, sed quamdiu ego sum in gloria mea, que est sine fine, ipsi erunt in pena. Verumptamen quamdiu anima in corpore includitur, tamdiu misericordia mea aperta est eis."

Chapter 8 of 122