Skip to the text

Caput 6

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus benigne reprehendit sponsam de quadam impaciencia, quam habuit, instruens eam non debere vlterius irasci nec aliquid respondere prouocantibus, donec commocio animi eius fuerit pacificata et viderit posse proficere aliquid in verbis eius.

Ego sum creator tuus et sponsus. Tu, sponsa mea noua, quadrupliciter peccasti nunc in ira tua. Primo, quia impaciens fuisti in corde tuo ad verba, cum ego sustinui pro te verbera et stans ante iudicem non respondi vnum verbum. Secundo, quia atrociora respondisti et exaltasti nimis vocem tuam exprobrando, cum ego affixus clauis suspexi in celum et non aperui os meum. Tercio, quia contempsisti me, propter quem deberes omnia tollerasse pacienter. Quarto, quia proximo tuo non profuisti; per pacienciam enim tuam, qui errauit, ad meliora debuisset prouocari. Ideo volo, quod de cetero non irascaris. Cum enim ab aliquo ad iram prouocata fueris, vsquequo ira ab animo semota non fuerit, non loquaris ei, sed transacta commocione animi et causa commocionis diligenter pensata loquere cum mansuetudine.

Si autem aliquid fuerit, in quo loquendo nil profeceris nec tacendo peccaueris, melius est propter meritum silere."

Chapter 6 of 122