Skip to the text

Caput 19

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus conqueritur de hominibus, qui delectantur in temporalibus deliciis despicientes futuram gloriam et beneficia passionis eius. Quorum oracio assimilatur voci canne et voci collisorum lapidum et tales dampnabuntur. Et tunc videbunt gloriam Dei intra celum et supra et infra et extra et in omni loco ad confusionem suam.

Ille, quem tu nosti, cantat: 'Eripe me, Domine, ab homine malo!' Hec vox est in auribus meis quasi vox de fistula et quasi sonus canne. Vox labiorum eius est quasi sonus duorum lapidum collisorum. Quis poterit respondere ad sonitum eius, cum, quid figurat, ignoratur? Eius enim cor quasi cum tribus vocibus clamat ad me. Prima dicit: 'Ego volo habere voluntatem meam, dormiam et surgam, cum michi placet. Verba placita erunt in labiis meis. Quod delectat et dulce est, intrabit in os meum. Parsimoniam habere non curo sed quero sacietatem nature, et quod appetit, sufficienter dabo ei. Pecuniam desidero in bursa, molliciem vestium in dorso. Cum hec habuero, tunc habeo gaudium meum et quod desidero; hoc enim reputo felicitatem.'

Secunda vox eius clamat et dicit: 'Mors non est sic dura, vt dicitur, iudicium non est tam seuerum, vt scribitur. Minantur enim predicatores plura et duriora propter cautelam sed reddentur minora propter misericordiam. Ideo, si habeo voluntatem meam in presenti, delectabile est michi et optimum; anima autem vadat, vbi possit.' Tercia autem vox clamat et dicit: 'Deus non me creasset, nisi vellet michi dare celeste regnum; non passus fuisset, nisi vellet introducere me in patriam. Et quare tam amaram penam pati voluit? Quis compulit eum aut que inde vtilitas? Quomodo scire possim celeste regnum? Non intelligo nisi ex quodam auditu. Bonitatem eius non video; vtrum credendum sit an non, nescio. Si haberem voluntatem meam, hoc gaudium scio et hoc haberem pro celesti regno.'

Ecce talis est cogitacio eius et voluntas. Propterea quasi sonus lapidum vox clamoris eius sonat in auribus meis. Sed ad primam vocem cordis eius respondeo ei: 'Amice, via tua non est ad celum nec cogitacio passionis mee sapit tibi. Ideo apertus est tibi infernus, quia vita tua diligit infima et via tua tendit ad inferiora.' Ad secundam vocem respondeo tibi: 'Fili, mors veniet tibi dura, iudicium erit intollerabile. Impossibile erit tibi fugere; penam amaram habebis, nisi te emendaueris.' Ad terciam vocem cordis tui respondeo tibi: 'Frater, omnia, que ego feci, ex caritate feci pro te, vt esses michi similis et auersus redires ad me. Nunc autem caritas mea extincta est in te, opera mea onerosa sunt tibi, verba mea videntur tibi fatua, via mea difficilis. Ideo restat tibi supplicium amarum et societas demonum, nisi cor tuum mutaueris ad meliora.

Tu denique vertis ad me, piissimum Dominum et creatorem tuum, dorsum et non faciem. Diligis inimicum meum in contemptum meum, calcas sub pedibus signa mea et erigis audacter signa inimici.' Ecce, qui videntur esse mei, quomodo stant coram me! Ecce, quomodo auersi sunt! Hec autem ego video et pacienter tollero, sed tamen ex duricia adhuc nolunt attendere, quid feci pro eis et quomodo steti ante eos. Ego quippe steti ante eos tripliciter. Primo quasi homo, cuius ocellos acutissimus cultellus penetrabat; secundo quasi homo, cuius cor gladio perforabatur; tercio quasi homo, cuius membra omnia diriguerunt pre amaritudine instantis passionis. Sic steti ante eos. Quid autem significat ocellus nisi corpus meum? Cui sic amara erat passio quasi dolor et punctura ocelli; nichilominus tamen eam ex caritate paciebar. Quid vero significat gladius nisi dolorem matris mee? Qui plus afflixit cor meum quam dolor proprius.

Tercio omnia interiora mea et membra contremuerunt in passione. Sic steti ante eos et talia passus sum pro eis, sed hec omnia contempnunt, hec omnia negligunt sicut filius negligens matrem suam. Numquid ego sicut mater fui eis? Que habens in vtero filium optat in hora partus, vt procedat infans viuus de vtero; si consequitur baptisma, non curat de morte sua. Sic ego feci homini. Ego quasi mater peperi hominem de tenebris inferni passione mea ad diem perpetuum. Ego portaui eum quasi in vtero cum magna difficultate, cum omnia, que prophetata erant, compleui. Ego paui eum cum lacte meo, cum verba bona ostendi et vite precepta dedi, sed ipse homo sicut malus filius negligens dolorem matris contempnit me pro caritate et exasperat, facit michi pro dolore vteri ploratum, superaddit vulneribus meis infirmitatem, porrigit michi pro esurie lapides, pro siti saciat me luto.

Quis autem est dolor iste, quem facit michi homo, cum imperturbabilis et impassibilis sim in eternum manens Deus? Vere tunc facit michi homo quasi dolorem, quando se per peccatum separat a me, non quod aliquis dolor in me cadere possit, sed sicut alius pro alterius casu dolore solet. Faciebat autem homo tunc michi dolorem, quando nesciebat, quid erat peccatum et quam graue, quando non habuit prophetas nec legem nec adhuc audierat verba oris mei. Nunc autem facit michi super dolorem quasi quendam ploratum, licet immutabilis sim, quando cognita caritate mea et voluntate mea facit contra mandata mea et audacter peccat contra racionem consciencie sue. Ex quo nunc profundius descendunt in infernum per cognicionem voluntatis mee, quam si mandata non optinuissent. Faciebat eciam michi homo quasi quedam vulnera, licet ego Deus vulnerari non possem, quando peccatum super peccatum addebat.

Nunc autem super vulnera mea quasi quandam addunt infirmitatem nociuam, cum non solum multiplicant peccata sed et gloriantur et non compunguntur de eis. Dat insuper michi homo lapides pro pane et lutum pro siti. Quid est panis, quem desidero, nisi profectus animarum, contricio cordis, desiderium diuinum, humilitas in caritate feruens? Pro hiis enim prestat homo michi lapides per cordis duriciam, saciat me luto per impenitenciam et vanam confidenciam. Contempnunt ad me reuerti per moniciones et flagella, dedignantur ad me respicere et caritatem meam perpendere. Propterea bene conqueri possum, quod quasi mater peperi eos cum dolore passionis mee in lucem, sed ipsi magis volunt esse in tenebris.

Paui eos lacte dulcedinis mee et pasco, et negligunt. Propterea audacter ad dolorem ignorancie addunt lutum malicie. Saciant me peccato, quem lacrimis virtutum deberent reficere. Protendunt michi lapides, cui morum protendere deberent dulcedinem. Ideo quasi iustus iudex, pacienciam habens in iusticia et in iusticia misericordiam et in misericordia sapienciam, exurgam tempore suo contra eos iuxta merita eorum, et videbunt gloriam meam intra celum et supra et infra et extra et in omni loco et in omnibus collibus et vallibus; et eciam qui dampnantur, videbunt et confundentur confusione digna." Hic monachus monasterii Sancti Laurencii dissolutus ab inimicis occisus mortuus est et in ecclesia Sancti Laurencii sepultus. Sanctus Laurencius visus est loqui ad iudicem:

"Quid agit girouagus iste cum electis tuis? Quorum corpora sanguinem fuderunt pro te, iste vero monachus nomine dilexit voluptatem suam." Et statim visum est corpus suum proici de sepulchro cum fetore pessimo et horrore. Deinde iudex dixit ad animam, que astare videbatur: "Vade, misera, ad incircumcisos et abortiuos, quos sequebaris, quia noluisti audire vocem Patris tui!"

Chapter 19 of 122