Caput 12
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Mater Dei dicit, quod ipsa similis est alueario apum, quia illa benedicta apis celestis, scilicet filius Dei, repleuit eam melle dulcissimo, quando descendit in vtero eius, sic copiose, quod ex illa dulcedine omnis sapor venenatus a nobis sublatus est.
Beata virgo loquebatur ad sponsam dicens: "Sponsa filii mei, tu salutabas me et comparabas alueario apum. Ego certe fui apiarium. Nam corpus meum fuit quasi lignum solum in vtero matris, antequam anima coniungeretur. Fuit eciam corpus meum post mortem meam quasi lignum separata anima, vsquequo meam animam Deus cum corpore ad deitatem sublimauit. Hoc lignum factum est aluearium, quando illa benedicta apis, filius Dei, traxit se de celis et Deus viuus descendit in corpus meum. In me denique fuit quidam dulcissimus et subtilissimus fauus, qui preparatus erat omnibus modis et accessionibus ad suscipiendum dulcissimum mel gracie Spiritus Sancti. Hic fauus tunc impletus est, quando filius Dei venit in me cum potencia et caritate et honestate. Venit cum potencia, quia Dominus et Deus meus erat.
Venit cum caritate, quia pro caritate, quam ad animas habuit, carnem assumpsit et crucem. Venit cum honestate, quia omne peccatum Ade segregatum fuit a me. Vnde filius Dei honestissimus honestissimam carnem assumpsit. Sed sicut apis habet aculeum, cum quo tamen non pungit nisi inuita, sic filius meus habet seueritatem iusticie, quam tamen non exercet, nisi quando est a peccatis prouocatus. Huic api male retributum est. Nam pro potencia traditus est in manus iniquorum, pro caritate datus est in manus crudelium, pro honestate nudatus est et immisericorditer flagellatus. Benedicta ergo sit apis illa, que de ligno meo fecit sibi apiarium et impleuit eum melle suo sic copiose, vt de dulcedine michi data sapor ille venenatus de ore omnium auferetur."
Chapter 12 of 122