Caput 16
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Quidam sanctus dicit sponse, quod, eciam si homo semel cottidie moreretur pro Deo, non sufficeret regraciari Deo pro gloria eterna. Narrat eciam penas terribiles, quas quedam femina defuncta pro delectacione carnis, in qua vixerat, paciebatur in omnibus membris.
Quidam sanctorum loquebatur sponse dicens: "Si pro qualibet hora, qua in mundo vixi, vnam mortem pro Deo sustinuissem et semper iterum reuixissem, numquam cum toto hoc plene possem regraciari Deo pro caritate sua. Quia laus eius numquam recedit ab ore meo, gaudium numquam exit ab anima mea, gloria et honor numquam fraudantur a visu, exultacio numquam abest ab auditu meo." Tunc Dominus ait ad eundem sanctum: "Dic", inquit, "isti sponse astanti, quid merentur illi, qui de mundo plus curant quam de Deo, qui creaturam plus diligunt quam creatorem, et quale supplicium nunc illa femina habet, que, in mundo dum viueret, in voluptate tota vixit." Respondit ille sanctus: "Supplicium eius grauissimum est. Nam pro superbia, quam in omnibus membris habuit, caput eius et manus, brachia et pedes quasi fulmine horrendo inflammantur.
Pectus eius pungitur quasi pelle ericii, cuius spine quasi carni eius infiguntur et inconsolabiliter pungendo premunt. Brachia eius et reliqua membra, que ipsa ad amplexum hominis tam suauiter extendebat, sunt quasi duo serpentes, qui circumuoluuntur ei et inconsolabiliter deuorando laniant eam et in laniando non fatigantur. Venter eius sic miserabiliter torquetur, ac si naturali membro eius palus acutissimus esset infixus et toto conamine fortissime impelleretur, vt amplius ingrederetur. Crura eius et genua sunt quasi glacies durissima et inflexibilis, nichil habencia de requie, nichil de calore. Pedes quoque eius, quibus ad delectandum se ferebat et alios secum traxit, stant quasi super nouacula acutissima secancia incessanter."
Hec domina sequens propriam voluntatem multumque abhorrens confessiones preuenta tumore gutturis sine confessione mortua est. Hec visa est stare in iudicio Dei, quam omnes demones accusabant clamantes: "Ecce mulier, que se abscondere voluit a te, Deus! Nobis autem cognita fuit." Respondit iudex: "Confessio est lotrix optima. Propterea, quia se lauare noluit tempore suo, denigrabitur amodo immundiciis vestris, et quia se ipsam confundere noluit coram paucis, iustum est, vt confundatur ab omnibus coram multis."
Chapter 16 of 122