Caput 2
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus loquitur sponse de quodam, qui male vixerat et in morte habuit bonam voluntatem se emendandi, si viueret. Et dicit, quod propter illam voluntatem bonam non iudicatur ad penam eternam sed ad horribile purgatorium.
Filius loquebatur sponse dicens: "Ille, qui nunc infirmatur, pro quo tu oras, nimis remissus fuit circa me et fecit totam vitam suam michi contrariam. Sed nunc facias ei dici, quod, si habuerit voluntatem emendandi se, si euaserit mortem, adhuc dabo ei graciam. Moneatur ergo ad emendacionis voluntatem, quia ex magna misericordia et amaritudine pene eius compacior ei." Cumque idem ante prime decantacionem moreretur, iterum apparuit Dominus sponse et ait: "Ecce considera, quam iustus sum in iudicio meo! Iste, qui tanta infirmitate grauabatur, venit ad iudicium meum, et licet ex voluntate bona fuerit iudicatus ad graciam, tamen, antequam ad plenum sit purgatus, sic in purgatorio amarum habebit anima eius supplicium, quod nullus mortalis est, qui possit illud cogitare.
Quid ergo pacientur illi, qui omnem voluntatem suam habent in mundo et nullis tribulacionibus fatigantur?"
Chapter 2 of 122