Skip to the text

Caput 17

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Mater Dei docet sponsam, qualiter resistendo respondeat dyaboli suggestionibus cupiditatis et amicicie mundialium et luxurie, qualiter eciam anima, que est coniuncta Deo per caritatem, licet inquietetur per cogitaciones varias, si tamen resistit, non imputatur ei ad peccatum sed ad meritum et coronam.

Maria loquebatur ad sponsam dicens: "Filia, si inimicus tuus blanditur tibi in delectacione bonorum temporalium, responde sibi: 'Inimice, tu nichil creasti, ideo nichil dare potes, et eciam si possis, cicius casura sunt et finitura.' Si vero blanditur tibi in amicicia mundialium, dic sibi: 'Amicicia mundi finitur cum ve.' Si autem blanditur tibi cum voluptate carnis, responde sibi: 'Hanc nolo habere, quia in fine est quasi venenum et cum dolore terminatur.' Tunc in ipso momento videbatur dyabolus, cui dixit beata virgo: "Dic ista audiente, vbi est, quod creasti?" Respondit demon: "Nichil ego creaui, quia creatura fui bona et a me ipso malus." Tunc iterum beata virgo dixit: "Numquid aliquando amicicia tua terminum habuit felicem et cum gaudio?" Respondit demon: "Numquam fuit hoc et numquam erit."

Tercio ait beata virgo: "Responde et dic, numquid aliquando voluptas tua habuit bonum finem?" Et demon: "Numquam habuit bonum finem et numquam habebit, quia in malo incipit et ad malum tendit." Tunc demon subiunxit ad virginem: "Tu virgo, da michi potestatem super istam!" Et virgo: "Quare non recipis eam in potestatem tuam?" Et demon: "Non", inquit, "hoc possum, quia duplicem sanguinem in vno vase commixtum ego non possem separare et diuidere. Quia sanguis caritatis Dei est mixtus sanguini caritatis cordis eius." Tunc iterum ait beata virgo: "Quare non permittis eam esse in sua quiete?" Respondit demon: "Hoc numquam faciam, quia, si non potero interficere eam per mortale peccatum, tunc apponam curam, vt flagelletur pro veniali peccato.

Et si non potero hoc perficere, tunc in fimbriam eius iaciam palliurum meum. Quem vt euellat, multipliciter inquietabitur, hoc est diuersas cogitaciones cordi eius immittam, a quibus vndique perturbabitur." Tunc virgo ait: "Ego volo adiuuare eam. Quociens enim ipsa euellit eas et in frontem tuam proicit, tociens dimittetur sibi peccatum et corona eius et premium augmentabitur." Quodam die temptabatur domina de castrimargia. Tunc rapta in spiritu vidit Ethiopem habentem in manu quasi buccellam panis et iuuenem quendam habentem vas deauratum. Tunc dixit iuuenis Ethiopi: "Cur sollicitas eam, que tradita est custodie mee?" Respondit Ethiops: "Quia gloriatur de abstinencia, quam non habuerat, ideo porrigo ei buccellam meam, vt dulcescant ei grossiora.

Nam Christus vester ieiunauit quodam tempore nichil comedens, propheteque comederunt panem et biberunt ad mensuram. Ideo promeruerunt sublimia. Et quomodo ista merebitur, que semper sentit sacietatem?" Respondit iuuenis: "Christus docuit ieiunare, ne debilitetur corpus. Nec querit impossibilia nature sed moderanciam, nec querit, qualia et quanta quis sumit sed quali intencione sumit et caritate. Quia consuetudo educacionis bone cum graciarum accione tenenda est, ne caro grauius infirmetur." Post hec disparuit dyabolus et domina liberata est a temptacione.

Chapter 17 of 122