Articulus 1
Quod non est nisi unum primum principium.
PRIMUM dupliciter dicitur, scilicet :1 primum simpliciter, et primum in genere seu in certo ordine. De primo in genere constat, quod sunt plura prima principia, secundum diversa causarum genera. Est enim primum materiale principium, scilicet materia prima; et primum formale, quod est esse. Decem quoque prædicamenta dicuntur decem rerum principia.
Primum vero simpliciter, necesse est unum esse, et omnia ab eo pendere : quod ex ordine rerum patet. Partes enim universi sibi invicem coordinatæ sunt, sicut partes animalis in animali. Talis vero rerum ordo non esset, nisi unum primum foret in quod omnia naturaliter tenderent, quod omnia ordinaret, et tam disparia atque tam multa in unione stabiliter conservaret : hoc autem est Deus. Hæc est ratio Damasceni.
Præterea, in omni specie rerum semper est natura unius nobilior alia, secundum majorem et minorem permixtionem actus et potentiæ, donec tandem deveniatur ad unum quod est purus actus : sic tamen quod in entibus non est idem esse et ipsa essentia : quoniam esse non est de intellectu essentiæ aut quidditatis entis. Nam quidditas rei intelligi potest sine ejus actuali exsistentia. Est ergo essentia talium rerum de se in potentia ad esse. Non ergo habet esse nisi ab alio, cujus esse est ipsa sua quidditas. Hoc autem est Deus, qui est purus actus. Et hæc est ratio Avicennæ.
Præterea, in his quæ sunt sine materia, natura multiplicari non potest, nisi secundum quod natura unius est actualior atque completior natura alterius : ideoque id cujus essentia est purus actus, multiplicari non valet. Et a tali ente proficiscitur omne id quod potentialitati miscetur. Actus enim præcedit potentiam, et completum diminutum, secundum Philosophum nono Primæ philosophiæ. Denique, quod alicui essentialiter convenit et per se, non potest in ipso esse deficiens : ideoque si sint plura increata, ratio assignari non potest cur unum sit nobilius altero.
C Ex his innotescit non esse unum essentialiter malum, quia malum nihil est. Si enim esset aliquid purum malum, non sustineret sed corrumperet se ipsum, ut quarto Ethicorum ait Aristoteles. Malum itaque non habet causam per se, sed per accidens : nam voluntas creata, secundum quod ex nullo est, est nata deficere, et fit accidentaliter causa mali. Nullus enim respiciens ad malum, operatur malum, secundum Dionysium.2
Insuper patet, quod summum malum non opponitur summo bono, nisi secundum vocem dumtaxat: tum quia summum malum esse non potest; tum quia, quum summum bonum nec auferri queat nec minui, nihil ei opponitur contrarie aut privative: unde nec particulare malum ei directe opponitur, sed particulari alicui bono, quod per ipsum privatur.
Considerandum est quoque, quod licet res creatæ, contrariæ sint secundum proximos fines atque effectus, in ultimo tamen et principali fine concordant, nam utrumque horum exigit ordo rerum et propria natura singulorum: quemadmodum elementa secundum se contraria sunt, in constitutione tamen mixti concordant, et ad æqualitatem harmoniæ in ipso concurrunt.
Footnotes
Chapter 2 of 144