Articulus 18
De numero angelorum.
SICUT secundo Primæ philosophiæ Aristoteles ait, ad ea quæ sunt manifestissima naturæ, habet se noster intellectus sicut visus noctuæ ad radium solis. Ideoque, sicut ipse secundo de Animalibus asserit, valde pauca de separatis substantiis scire valemus, quamvis id ipsum modicum, sit desiderabilissimum et valde jucundum. Et igitur de intellectibus separatis philosophi quasi nihil demonstrative, et pauca probabiliter locuti sunt : quod ex diversitate opinionum ipsorum clarum est. Quidam enim posuerunt numerum intelligentiarum secundum numerum cœlestium motuum, sicut Aristoteles undecimo Metaphysicæ ; quidam secundum numerum sphærarum, ut Avicenna in sua Metaphysica. Alii quidam hæretici posuerunt non nisi unum angelum, secundum diversa officia nomina multa sortitum. Empedocles autem et Democritus et Sadducæi negaverunt esse incorpoream substantiam. Porro unus quidam, ipse videlicet Rabbi Moyses, dixit angelos nobis innumerabiles ; sed tantum per angelos significari asseruit in sacra Scriptura virtutes naturales, sive corporales sive spirituales, per quas Deus ordinem providentiæ suæ in rebus exsequitur, quasi divinæ dispositionis ministros voluntatisque nuntios. Substantias vero separatas enumerat sicut philosophi. — Sed fides docet angelorum numerum, Deo quidem finitum, nobis autem infinitum, sicut Gregorius ait in glossa Danielis septimo; et Dionysius ait, eos omnem multitudinem naturalem excedere, quartodecimo capitulo Hierarchiæ cœlestis. Et hoc probabile est. Videmus enim corpora digniora, scilicet cœlestia, quasi improportionabiliter corruptibilia corpora excedere. Nam quum productionis rerum causa sit ut in entibus creatis bonitas divina reluceat, rationabile videtur, illa quæ perfectiora sunt, vehementius multiplicari: et sic superiorum ordinum spiritus plures essent.
Distinctio proinde angelorum secundum numerum seu speciem, est secundum majorem et minorem permixtionem actus et potentiæ: quia quo a Deo, qui est purus actus, amplius distant, eo potentialitati permixtiores sunt: et hoc Averroes dixit. Sicque tandem ordo intellectualium substantiarum pertingit usque ad intellectum humanum, qui eatenus a primo distat, et in quo intellectuale lumen tantum occumbit, ut corpori naturaliter uniatur. Numerus autem qui est in separatis substantiis, non est numerus materialis, sequens unum quod est principium numeri exsistentis de genere quantitatis; sed est numerus formalis, sequens unum quod cum ente convertitur.
Denique philosophi qui posuerunt distinctionem seu numerum in rebus immaterialibus secundum causam et causatum, volebant quod causa et causatum non sunt per se distinguentia, sed consequentia distinctionis principia. Etenim secundum eos, esse plus in actu, est ratio ut sit unum causa alterius quod potentialius est: et sic, secundum gradum actus et potentiæ primo et directe est sumenda distinctio. Verumtamen, quemadmodum etiam Averroes undecimo Metaphysicæ asserit, positio eorum qui dixerunt ab uno simplici primo principio, scilicet Deo, non nisi unum potuisse procedere, scilicet primam intelligentiam, insufficiens est: et ergo ipse concedit, a primo potuisse plura procedere; et in hoc ipse magis quam Avicenna fidei concordat.
Advertendum vero est, quia id quod a Daniele scribitur, Millia millium, etc., a Dionysio et Gregorio partim conformiter partimque dissimiliter exponitur.1 Siquidem in hoc concordant, quod angelorum numerus incertus est nobis. Sed distant in hoc, quia secundum Dionysium, quum dicitur, millia millium, unum mille multiplicat aliud, ac si diceret, millies mille;2 et sic æqualis numerus significatur, quum dicitur, millia millium, et decies centena millia (quod habet una littera): quia tantum est decies centena millia, quantum millies millia. Et secundum hoc datur intelligi quod adsistentium et ministrantium angelorum æqualis est numerus. Vel secundum aliam litteram, quæ habet, Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia, etc., datur intelligi quod numerus adsistentium excedat numerum ministrantium: et hoc præhabitis consonat, quia secundum intentionem Dionysii, nobiliores creaturæ plures sunt.3 Dicit enim, quod hic, maximus numerus, scilicet mille, multiplicatur per omnes maximos numeros, scilicet per mille, quum dicitur, millia millium; per denarium, quum dicitur, decies millies; et per centum, quum dicitur, centena millia. Sed Gregorius vult quod sit constructio partitiva: ut quum dicitur, millia millium, intelligantur multa millia de numero millium: et ita vult quod numerus ministrantium major sit, eo quod ipsis attribuatur numerus indeterminatus, adsistentibus vero numerus determinatus.
Footnotes
Chapter 19 of 144