Articulus 12
Utrum omnium æviternorum sit unum ævum.
SECUNDUM Commentatorem autem quarto Physicorum, unum est tempus omnium rerum temporalium. Quumque sit ævum simplicius tempore, ipsum quoque unum erit. Porro unitatem ævi sumi oportet ad similitudinem unitatis temporis. Tempus vero, ut ait Averroes, unum est ab unitate motus primi mobilis, ad quem motum comparatur non jam dumtaxat sicut mensura ad mensuratum, sed etiam sicut accidens ad subjectum, quod ponitur in ejus definitione : a quo habet unitatem et multitudinem. Unde primo mensurat tempus motum diurnum, et ex consequenti omnes alios motus : quia secundum Philosophum nono Metaphysicæ, unumquodque mensuratur per primum et minimum sui generis. Similiter ævum est unum ab unitate simplicissimi æviternorum, scilicet primi angeli, ad quem comparatur ævum non solum ut mensura ad mensuratum, sed sicut accidens ad subjectum. Est autem ævum, sicut et tempus, mensura extrinseca, non intrinseca : et ideo non multiplicatur secundum mensurata, sed est in uno primo sicut in subjecto ad quod alia mensurantur, quemadmodum multi panni ad longitudinem unius ulnæ.
Sed forte quis dicat : Primus angelorum lapsus est : videtur ergo, quod omnium sanctorum angelorum esse mensuretur ad ævum dæmonis; quod male sonat. — Præterea, unus angelus non dependet ab alio; sed omnes motus a primo motu : ergo non est simile de ævo et tempore.
Sed dicendum ad primum, quod quum ævum sit participatio quædam æternitatis, ideo ad illius angeli ævum qui est magis in participatione æternitatis, alii mensurantur. Propterea angelus sanctus non mensuratur ævo dæmonis, sed econtrario. — Ad aliud dicendum, quod licet unus angelus non sit alterius causa, est tamen eo simplicior : et hoc sufficit ad rationem mensuræ.
Chapter 13 of 144