Articulus 13
An creaturæ spirituales conditæ sint ante mundum sensibilem.
QUUM creatio mundi ex libertate divinæ voluntatis dependeat, ratione initium ejus invenire non valemus; sed sicut Sanctis revelatum est, fide tenemus. In eo igitur quod fidei est, omnes sancti B Doctores conveniunt, quod videlicet nulla creatura Deo coæterna sit. In his autem quæ de necessitate fidei non sunt, ubi opinari nil prohibet, difformiter vicissim senserunt. Plures itaque theologorum qui Augustinum præcesserunt, scilicet Hieronymus, Hilarius, Gregorius Nazianzenus, dixerunt ante creaturam corporalem, factam naturam angelicam; corporalem quoque creaturam primo fuisse confusam, postea per temporum intervalla distinctam. Augustinus vero asserit, simul creatam naturam angelicam atque corpoream, et corpoream etiam ab initio secundum species suas distinctam, sed secundum individua generari quotidie. Posteriores autem, ut Gregorius et Beda, partim sequuntur Augustinum, dicentes angelos cum sensibili mundo creatos; sed in distinctione rerum, sequuntur alios. Unde jam communiter tenetur, simul esse conditos angelos cum speciebus corporalium rerum. Hoc enim rationabilius videtur propter omnipotentiam Creatoris, cui non competit successive operari; et etiam ne detur occasio opinandi angelos creasse ista corporea. Verumtamen alteri sententiæ præjudicandum non est, sicut dicit Magister in littera.
Chapter 14 of 144