Skip to the text

Articulus 29

De peccato angeli, quale erat, et quomodo Dei æqualitatem appetiit.

QUOD æqualitatem Dei desiderando angelus peccavit, Isaias testatur. Sed de modo hujus appetitus, est triplex opinio.1

Quidam enim dicunt, quod simpliciter Deo æquari voluit, licet hoc impossibile esset: quia secundum Augustinum, cæca ambitio plus semper præsumit quam possit. Sed hoc stare non potest: quia licet aliquis possit plus appetere quam possit habere, non tamen potest plus velle quam æstimare: quia voluntas non excedit intellectum. Sed Deus omnem apprehensionem et æstimationem creaturæ excedit. Præterea, non est in angelis passio, ut sic ambitio honoris offuscare queat lumen mentis, ut in nobis. Et præterea, quia sic voluisset id ad cujus adeptionem sequeretur propriæ naturæ desitio. — Alii dicunt, quod petiit Dei æqualitatem non simpliciter nec directe, sed indirecte, ut scilicet nulli subesset. Sed quum totum creaturæ et angeli sit ut Deo subsit, a quo dependet in esse et permanentia, ideo hoc appetere non potuit.

Ideo dicunt alii, quod non appetiit Dei æqualitatem nisi secundum modum habendi, scilicet hoc modo. Nam in Deo est beatitudo a se ipso, et a qua omnis beatitudo creaturæ diffunditur. Itaque dæmon naturæ suæ excellentiam cernens, qua cunctis eminebat, voluit a se in inferiores beatitudinem ac bonitatem derivari; volebatque per naturalia sua ad beatitudinis perfectionem pertingere: et ideo dicitur, quod sine meritis voluit hoc quod cum meritis habuisset, si perstitisset. Nec tamen voluit Deo secundum modum habendi, simpliciter esse æqualis: quia nolebat ista habere vel primum esse, nisi a Deo et sub Deo, prout ipse operatur in omni natura, sine quo scivit se nec esse nec dominari nec quidpiam posse. Istis consonat verbum Augustini, de primo homine dicentis, quod non est credendum quod vir spirituali mente præditus, esse voluerit sicut Deus. Nihilo minus quidam dicunt, quod Adam plus scivit quam angelus malus, non secundum gradum naturæ, sed quando Dominus misit in eum soporem.

Ex his elucescit, quod peccatum diaboli erat superbia quæ est inordinatus honoris et excellentiæ appetitus. Et hæc est una acceptio superbiæ; et ita est unum de septem vitiis capitalibus. Secundo accipitur habitualiter, scilicet pro quadam inclinabilitate ad superbiendum: et hæc est ab inflexibilitate naturæ vel fomitis corruptione; sic quoque dicitur omnis mali initium.2 Tertio superbia dicitur prout aliquis se effert ultra limites præcipientis, mandato non parens: et sic non est speciale peccatum, sed generalis conditio omne peccatum ex parte aversionis concomitans. — Denique quod Bernardus asserit, quod in hoc peccatum angeli fuit, quia sine labore gloriam habere voluit, intelligendum est secundum præhabita: quia scilicet ex propria virtute eam habere volebat; non quod angeli Deo ministrando fatigentur, laborem aut tædium habeant.

Footnotes

  1. Is. xiv, 12-14. ↩

  2. Eccl. x, 15. ↩

Chapter 30 of 144