Articulus 22
Qualiter species superiorum angelorum dicantur speciebus inferiorum universaliores.
IN omnibus artibus et scientiis operativis ac speculativis, superior, quæ est alterius ordinativa, necessario considerat rationes universaliores, secundum quod principia sunt minima quantitate et maxima virtute, et quum sint simplicissima, ad plura se extendunt. Itaque, quum tam secundum philosophos quam theologos, intelligentia superior illuminet atque perficiat inferiorem in officiis suis et actibus, oportet universaliorem ei inesse scientiam. Unde undecimo Metaphysicæ dicit Commentator, quod secundum ordinem differentiæ inter intelligens et intellectum, est etiam ordo multitudinis intellectorum. Unde in intellectu superiori, qui plus habet de actu, est minor compositio intelligentis et intellecti; et per pauciores species intelligit plenius et clarius quam inferior per plures: ac si quis per rationem entis, omnia entia perfecte cognosceret. Et sic divinus intellectus una specie, quæ est sua essentia, universa intelligit.
Dicit hic Thomas, quod triplex est universale, scilicet:1 in re, et post rem (quod scilicet per abstractionem accipitur), et ante rem, quod est prius re ipsa, sicut forma domus in mente artificis; et sic sunt formæ universales in mente angelica exemplares: non quod sint rerum operativæ, nisi forte quarumdam, non per modum creationis, sed motus; sed quia sunt operativis similes, sicut aliquis scientiam practicam speculative habet. Sunt tamen formæ superiorum universaliores tam secundum cognitionem quam operationem: quia perfectius cognoscunt, et inferiores dirigunt;2 et hoc Dionysius ostendit.
Footnotes
Chapter 23 of 144