Articulus 11
An idem sint ævum et æternitas.
TRIPLEX traditur rerum mensura, scilicet æternitas, ævum et tempus : quarum ævum medium est. Est enim ævum, mensura rei permanentis, scilicet esse separatæ substantiæ, et illius quoque operationis quæ est beatitudo angelorum, utputa visionis Deitatis et rerum omnium in Verbo. Actionum vero quæ in angelis vicissitudinem habent, mensura est tempus discretum. Quod non est ejusdem rationis cum tempore continuo. Continuitas enim (ut Commentator dicit) accidit tempori ex parte motus numerati : nam secundum suam formam qua numerus est, continuitatem non habet.
Insuper sciendum, quod ipso nunc temporis, mensuratur ipsum mobile in quantum est in motu : quia secundum Philosophum quarto Physicorum, sicut se habet tempus ad motum, sic se habet nunc temporis ad mobile. Sed nunc ævi mensurat substantiam ipsius primi mobilis prout in se consideratur. Ratio quippe mensuræ accipitur ex mensurato, quia secundum Philosophum quarto Metaphysicæ, diversorum generum sunt diversæ mensuræ. Verumtamen auctores sæpe utuntur ævo pro æterno, sicut Dionysius, et auctor libri de Causis, qui dicit intelligentiam parificari æternitati.1
Footnotes
-
De Divin. nom. c. x. ↩
Chapter 12 of 144