Articulus 28
Quomodo potuit peccatum esse in angelis.
QUUM secundum christianam fidem, constat angelos quosdam peccando malos factos, difficile tamen est videre per quem modum id contingere quivit. Dicit enim nono Metaphysicæ Aristoteles, quod in his qui semper sunt actu, non potest esse malum; et Avicenna, quod supra sphæram lunæ non est malum. — At vero, si intellectus angeli non errat, nec voluntas : quia bonum apprehensum, est voluntatis objectum. Sed intellectui angeli non potest aliquid apparere nisi quod est vere bonum : nam intellectus nunquam errat in his quorum proprie est intellectus, sicut in cognitione primorum principiorum. Et ideo dixit Aristoteles, quod intellectus semper est rectus, phantasia autem recta et non recta. Sed in angelis non est nisi intellectualis cognitio : non enim discurrunt. Ideoque ait Philosophus, quod omnis malus, est quodammodo errans.
Advertendum est ergo, quia ut septimo Ethicorum docet Aristoteles, duplex est operandorum cognitio, scilicet universalis et particularis : et quoniam operationes sunt circa singularia, ideo contingit eum qui in universali recte sentit, in particulari peccare. Insuper, contingit singularia dupliciter noscere, scilicet actu et habitu. B Sic itaque contingit aliquem de singulis recte opinantem habitu, errare in actu, secundum quod in nobis habitus per passionem ligatur, ne recte consideret : in tantum ut etiamsi homo verbis quod certum est dicat, mente tamen non teneat. Et sic, secundum Philosophum sexto Ethicorum, delectatio corrumpit æstimationem prudentiæ. Sed quum in angelo non sint passiones, non potuit hoc modo esse error in eo ; sed in quantum considerando unum et illi nimis inhærendo, retrahitur a consideratione alterius : quia non omnia nec plura simul intelligit, nisi in Verbo. Contingit autem eligendum esse aliquid secundum unam considerationem, quod eligendum non est omnibus conditionibus concurrentibus consideratis : et sic fuit error electionis et peccatum in angelo.
Et per hoc solvitur ratio inducta : quoniam licet intellectus errare non valeat, ita ut judicet aliquid quod non est in re, quantum ad id quod de re percipit, tamen errare potest modo jam dicto. — Auctoritates vero adductæ, intelligendæ sunt de malo naturæ, quod in perpetuis non est, in quibus non est potentia ad non esse.
Chapter 29 of 144